Andreas Dei gracia Hungarie Rex omnibus Christi fidelibus, quibus presens scriptum patuerit, salutem in Domino. Ad vniuersorum tam modernorum quam posterorum noticiam tenore presenciam uolumus peruenire; quod cum jobagiones Castri de Zonuc, et ciues Castri eiusdem terram quandam ad usum unius aratri in uilla Yneu ab Ecclesia Sancti Adalberti de Strigonio requirerent; causa hec coram Comite Ladizlao Judice Curie nostre taliter fuit decisa, et litteris eiusdem testimonialibus roborata; secundum quod eciam ab eodem oretenus audivimus. Tenor litterarum talis:
Nos Ladizlaus Judex Aule Regie stb. (következik László országbírónak 1234-ki itéletlevele, mint alább 186. szám alatt).
Vt igitur huius cause decisio semper salua et inconcussa permaneat, nec a quoquam processu temporis in irri tum possit reuocari; ad maiorem cautelam presentem concessimus paginam duplicis sigilli munimine roboratam. Datum anno Dominice Incarnacionis M°CC°XXX°IIII°, Regni nostri anno XXX° primo.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 375. l; - Az Esztergami Főkáptalan Okmánytára, Pest 1871. 19. l.)