Nos Ladislaus Judex Aule Regie et Comes Bachiensis significamus omnibus tam presentibus quam futuris quibus presentes littere ostense fuerint: quod cum jobagiones Castri de Zonuc unacum ciuibus eiusdem Castri terram unius aratri in uilla Yneu ab Ecclesia Strigoniensi de Sancto Adalberto coram nobis requirerent; quidam Canonicus Ambrosius nomine, et Feud ministerialis eiusdem Ecclesie e contrario responderunt dicentes: eam terram ex tempore antiquo dicte Ecclesaie semper fuisse, sub pace et quiete, absque contradiccione qualibet eandem possedisse. Nos uero partibus hinc et hinc auditis, et de uerbo ad uerbum inter se altereantibus, cum nostris collateralibus ordine intelleximus iudiciario: quod si supranominatus A. Canonicus cum memorato F. sacramentum prestare presumpmerent, dictam terram Ecclesia Strigoniensis obtineret. Quod et fecerunt in nostra capella, ut mos est et consuetudo. Et sic terra sepe nominata cessit in ius Ecclesie prememorate perpetuo possidenda, aduersa parte confusa et conuicta remanente; Imardo filio Simun de uilla Seureg pristaldo Regis existente. Vt igitur huius cause decisio rata et stabilis semper perseueret, nec unquam malicia hominum crescente in irritum calumpniose ualeat reuocari, presentem cartam sigilli nostri impressione in noticiam deduci posterorum concessimus roboratam anno Gracie M°CC°XXX°IIII°. Datum per manus Stephani Magistri nostri Cancellarij.
(II. Endre királynak 1234-ki megerősítő okmányából, mint fentebb 182. sz. alatt.)