Capitulum Zagrabiensis Ecclesie vniuersis tam posteris quam presentibus, ad quos presens pagina peruenerit, salutem in Domino. Ad omnium deferimus agnicionem, quod Elias, et Symon frater eius, filij scilicet Petri, Johanni duellatori filio Rados, quia pro ipsis personam suam periculo duelli exposuerat, in premium huiusmodi laboris quandam terram nomine Budindol, quam olim pater iam dicti duellatoris patri ipsorum vendiderat, libere et iure perpetuo reddiderunt possidendam; nihil sibi de adherencijs eiusdem terre retinentes. Preterea quandam partem terre illi terminatam sepe dictus duellator ab ipsis precio comparauit. Et super vtroque facto nostrum inuocans testimonium, prefatos uiros nostra statuit in persona. Quorum pari confessione nos predicte rei seriem agnoscentes, hominem nostrum, qui in uicinorum consciencia predictas terras certis metarum differencijs circumscriberet, destinauimus. Prima igitur meta est apud quendam riuulum qui dicitur Melnicha; quem riuulum transit uia, a cuius ripa una est malus, ab altera arbor que Hungarice dicitur equrfa; cum eadem uia procedens uersus orientem uenit ad quendam montem, ibique predicta uia iungitur cum alia, et ibidem sunt due mete terree; inde declinans uersus aquilonem uenit ad montem Jazouine, ibique sunt due mete terree, et prima meta usque huc uicina est terra Guerdine filij Ladise et fratrum eius; post latus ipsius montis tendens uersus orientem uenit ad riuulum Ribnic, apud quem riuulum est fons et due mete terree; inde uersus orientem uenit ad montem, ibique sunt due mete terree, in quibus est quercus; inde descendens uenit ad uallem, in qua ualle proceditur ad Crapinam, et usque huc a monte qui Jazouina dicitur, uicina est terra Turde Comitis; inde secus Crapinam uenit ad locum, ubi riuulus, qui riuulus Riutna dicitur, iungitur cum Crapina, et usque huc ultra Crapinam uicinatur terra Elie et Cosme; et cum ipsa Crapina uenit ad molendinum Domozlay, ibique ultra Crapinam aecedit terra Hraschine; inde cum quodam riuulo uersus occidentem uenit ad montem, et ibi pirus est pro meta; inde uenit ad caput riuulj qui Ribine dicitur, et cum eodem riuulo uenit ad Melnicham, a Crapina autem usque ad Melnicham uicina est terra Johannis supradicti et fratrum suorum; inde iuxta Melnicham uersus aquilonem protenditur ad primam metam. Hoc eciam sciendum, quod super utraque terra fideiussoriam caucionem prestiterit Jacou filius Martini, Hrane filius de Ragos. Et nos ad peticionem utriusque partis testimonium de predictis perhibemus duobus litterarum paribus per ordinem alfabeti signatis et per medium diuisis, factum dedimus annotari, ut ex litterarum conferencia rei probacio possit reperiri. Datum anno M°CC°XXX°IIIIo existente Secundo Stephano Zagrabiensi Episcopo, domino Matthya Preposito, Magistro Pongracio Archidiacono et Cantore, Magistro Johanne Lectore, Cornelio Decano, Gregorio Custode.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét sárga-vörös selyemzsinóron függ; a főmélt. herczeg Batthyány család levéltárában.)