Illustri et magnifico viro militi et domino Johanni Dandulo, strenuo Comiti, Judicibus et universo consilio Ragusine Civitatis G(regorius) Spalatensis ac Sibinicensis Comes, Judices et Consiliarii cum universo populo eiusdem Civitatis tanquam amicis et karissimis cognatis salutem et amoris vinculum insolubile permanere. Cum altisime societatis et amicitie fedus inter nos sit antiquitus dante Domino stabilitum, omnino videtur congruum et consonum rationi, ut idem sit in iustis negotiis exercendis voluntatis affectus. Quia, ut ait sapiens, idem velle atque idem nolle ea demum firma amicitie est. Nec decet aurem cordis avertere, si aliqua hutilia vel gratuita quandoque gessimus erga vos, sicut vestra discretio melius poterit agnoscere. Quum memores estis credimus de guerra, que inter nos erat quidem et Comitem Petrum, quem nichil de rebus vestris pene nos habere voluimus, immo diximus et notum vobis fecimus, ut omnia quecunque vestra, que erant in insulis et in eius districtu, salva essent apud nos. Quia inimico nostro prenominato Comite Petro in omnibus, quodcumque potuimus offendere, nulli parcamus absque rebus vestris. Et si aliquis de nostratibus ignoranter fecerunt, et de rebus vestris acceperunt, statim omnia integre ad vos rediderunt. Sed vos in eodem modo ea, que nobis a vestratibus sunt ablata, reddi fecistis. De hoc quod queritis res vestri inimici Regis, quod cotidie vos insidiat, multum gaudemus, si resistere sibi poteritis. Propterea ad benignitatem vestram dominum Johannem Judicem cum eodem domino Cazetta, cui sunt res ablate, mittam rogans, quod eas benigne recipientes his, que dixerint, fidem adhibeatis. Noscat igitur vestra prudentia, quod si preces nostras exaudiveritis in hac parte, vestras admittemus tempore oportuno.
Kivűl: Domino Johanni Dandulo, Comiti, Judicibus et Consiliariis.
(Eredetie bőrhártyán a bécsi császári titkos levéltárban.)