Anno Incarnationis Domini millesimo ducentesimo tricesimo quinto, mensis Augusti die primo, indictione octava. Temporibus domini Gregorii Pape et domini Frederici Imperatoris. In Civitate Ragusii, in publico foro eiusdem Civitatis, more solito ordinata Curia cum sonitu campane. Nos quidem Theodorus Cresii et Petrus Ballislave, Vicecomites Ragusii, cum Consiliariis de Parvo et Magno Consilio et cum consensu et voluntate et laudatione populi Ragusini nostris dilectis amicis, omnibus personis Civitatis Rimanensis et Comitatus Civitatis eiusdem damus parabolam et plenam fidantiam veniendi cum habere et personis in nostram Civitatem et Districtum, et redeundi ad eorum voluntatem, vestris civibus vestrique Districtus, amorem et honorem vestri vestrovumque civium, servitium conferentes pariter et honorem, salvis stutis et bannis nostre Civitatis. Hec autem carta nullo testimonio rumpi possit.
Ad hec omnia testes hii sunt. Ego Johannes Bogdani, Juratus Judex Ragusii, testis. Ego Velcius Johannis Bladi miri, Juratus Judex Ragusii, testis. Ego Binzola Robatie, Juratus Judex Ragusii, testis. Ego Andreas Ballislave, Juratus Judex Ragusii, testis et missus Civitatis Ragusii, qui inter utrasque civitates in omnibus his interfui.
Ego Petrus Pascalis Zonvs, Notarius Juratus Civitatis Ragusii, presens ad hec omnia interfui, et de voluntate et mandato et laudatione predictorum Vicecomitum et Consiliariorum et Judicum et congregatorum ad Consilium et ad Curiam testis sum, propriaque manu complevi et roboravi, solitoque proprio signo signavi, et sigillo Communis Civitatis Ragusii communivi.
(Eredetis bőrhártyán, a bécsi császári titkos levéltárban.)