198. Iván lovag hagyománya a borsmonostori apátság számára. 1205–1235.

Vniuersis Christi fidelibus innotescat, quod ego Iwan miles dominj Regis et domini Archiepiscopi Colocensis totem predium meum in manus dominj mej Archiepiscopi Colocensis ad defendendum uxorj mee et puerjs meis post obitum meum ordinaui; in predio quod uocatur Jorynburg dimidios redditus; in Gerolt dimidios redditus; in Luceman dimidios redditus; preterea duo molendina, in uno molendino IIII rote, quarum una rota criseum pannum pilat, in altero due rote, et due que criseum pannum pilant; et VIIII vineas in Luzeman, que soluunt cybriones; preterea III vineas in Luzeman, quas ego ipse excolui; in Jorjnburc II vineas et duo prata; preterea I seruum in Jorunbruc cum duobus pueris filium et filiam; filius vero Wid cum patre - - - pueris meis seruiant; filia autem libera permaneat; et III equos, cum quibus uxor mea et puerj mej terre me commendent, et e(lemosyn)as pro anima mea largiantur. Preterea disposui de predio meo fratribus Dominici Bani in Monte Sancte Marie tria allodia integra - - - - unum quod possidet Weygman, secundum quod tenent Eberweyn et Wergart, tercium quod tenent Hyrsman et Hipesner; et I vineam u - - - sepulturam mihi apud ipsos ordinauj. Horum omnium testes sunt fratres supradicti loci de Monte Sancte Marie; et filiastres mei duo, scilicet Rinolt et Laurencius; et consobrinj mej duo Willerm et Walbrun; et jobaiones domini Regis Scomor, Buce, Forcas et Carolus, Jacobus et Hartuicus, Zoyc; et Prepositus Ercules de Ferreo Castro; Nycolaus et Thomas; preterea sacerdotes isti Paulus, Jacobus, Cosda, Dans, Hainricus, Marcwardus, Andreas et Haynricus. Si quis autem supra dicta uiolauerit, et elemosinam, quod in Monte Sancte Marie contulj pro remedio anime mee, defraudauerit, cum in nouissimis coram Deo et omnibus Sanctis eius ad examinandum steterimus, ipsum uelud inimicum manifeste acusabo.

A B C D E F G H I K L M N

(Eredetie bőrhártyán, melyről két ép pecsét hártyazsinegen függ; a budai országos levéltárban.)