Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Lodomerie, Bulgarie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam villicus et hospites nostri de Deeswar, humili prece a nobis postularunt, vt libertatem eorum ab Andrea karissimo patre nostro, felicis recordacionis, eisdem concessam nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quamobrem proprium est Regie Maiestati condescendere precibus subditorum, vt numerus augeatur populorum, et per hoc Regia potencia lacius extendatur; ob hoc precibus condescendentes eorum, hanc libertatem inuiolabilem decreuimus eisdem condonare: vt a iudicio et iurisdiccione Comitum de Zounuk pro tempore constitutorum, et iobagionum Castri, penitus sint exempti, nec in eadem villa descensum habere ualeant, uel possint; sed in Castro, videlicet in loco Castrensi (conde)scendant, et commorentur. Omnia siquidem iudicia in eadem villa exorta, et causas usque metas terre eorum actas (et) habitas, vt latrocinia, furta, homicidia, truncaciones corporum, et alia iudicia, in quibus bella, amputa(ciones c)apitum et truncaciones manuum accidentaliter orirentur, ac omnia iudicia minuta, villicus ipsorum et iudic(es possint) et debeant determinabiliter iudicare, in ipsa libertate qua hospites nostri de Zoloch, et de Zathmar. Preterea in officijs nostris Comitibus Camere nostre concessis, ad usum seruicij nobis exhibendi, ijdem hospites nostri tot et (ta)ntos sales deferre, quot et quantos hospites de Deesakana deferunt, liberam habeant facultatem, ex potencia Comitum C(amere) nostre antedictorum, habita nostra auctoritate. Hoc adiecto, quod terciam partem salium nostrorum, in portu Regio iux(ta) fluuium Zomus descendencium, per eundem fluuium deferre teneantur. Nec hoc pretermittentes, quod in prima via vernali primo et principaliter in vno kurb uulgariter uocato, sales nostros deferant nauibus suis cumulatis in aqua prenotata. Adicimus eciam, quod de tributo Wyouadatus Comitatus de Zounuk, ac Comitum Camere nostre prenotate, tam in terra, quam in aqua, medium tributum dare teneantur, et administrare. Ita scilicet, prout hec omnia in litteris Andree patris nostri karissimi, bone memorie, uidimus plene et plenius contineri. Vt igitur ipsa libertas eisdem hospitibus nostris data et condonata, temporis precessu non maneat in concussa, nec per quempiam possit uiolari, presentes duplici sigilli nostri munimine uoluimus confirmare. Datum per manus Smaragdi Prepositi Albensis Ecclesie dilecti et fidelis nostre Aule Vicecancellarij, anno ab Incarnacionis (így) domini nostri Jehsu Christi millesimo ducentesimo tricesimo sexto, in Insula Erch.
(Eredetie Dézs város levéltárában; közli Szabó Károly.)