203. Az egyházi kegyúri jog gyakorlása szent Leo templomára nézve a traui püspöki megyében egy 1111-ki alapítványnak alapján. 1236.

v

- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - in qua Ecclesia Sancti Leonis diutina controuersia inoleuerat, succendente concordia omnis - - - - - - tali fine sopita est. Episcopus igitur Tr. cum Clero couquestus est nobis, filios Ad - - - - Sancti Leonis Beato Laurencio, cui eam donauerat Biula usor Vitalis, qui illem ec -- - - tenore, ut Beatus Laurencius eam possideret post obitum eius. Unde vtrosque vocauimus - - - lati statuto die se vobis pariter presentarent. Ubi

presente Archipresule Crescencio stud - - - - - partis obieccionibus huiusmodi conuenienciam inter eos debere fieri definiuimus cum asse - - - usque partis; scilicet vt Episcopus et Clerus Beati Laurencij possideant perpetuo iure tres p - - - - Balanzana, et aliam in Scalavaria cum olivis, et terciam ad Sanctum Stephanum contra partem austri - - - - tem, quas predicte Ecclesie Sancti Leonis contulerat; filii autem Adaleni haberent solute - - - - illam, quam scilicet suus avus Vitalis fabricaverat; ita tamen, ut nullatenus ph - - - - - per manum Episcopi promiserunt eciam nobis firmiter filii Adaleni, quod de propria possessione rece - - - - - clesie aliam terram, que equivaleret terris illis, quas concesserunt Beato Laurencio Ha - - - - - daverunt concordiam Johannes Episcopus, et Abbas Damianus; clerici vero Mar - - - - - nis Diaconus, et Fuscus Judex Spalati, Gauzulo Scanacani filius, Dra - - - - - mesa Galine filius, Fuscus Pace filius, Duymus electus, Dabro Diaconus, Johannes Presbiter, Duymus Tule filius. Acta sunt hec in palacio Sancti Domnii coram Archiepiscopo Cr - - - - - anno ab Incarnacione Domini millesimo centesimo vndecimo, indiccione tercia, presidente in Romana Sede Papa Pascali secundo. Si quis hanc concordiam violauerit, iram Domini incurrat, ac anathematis vinculo subiaceat.

Verum postquam prefata Ecclesia per longa annorum spacia per manum Adaleni seu nepotum, pluribus clericis ad regendum collata fuisset; post obitum tandem Pauli Archipresbyteri Traguriensis, qui dictam Ecclesiam per manum nepotum Adaleni habuerat, Marinus clericus, Bodini nepotis Adaleni filius, ab eodem patre suo et ipsius propinquis domino Treguano Episcopo et Capitulo Traguriensi fuit ad eiusdem Ecclesie beneficium presentatus, et demum ab Episcopo et Capitulo confirmatus. Suscepta igitur confirmacione, confestim verbo ad verbum rescribi fecit tenorem prefate concordie, que in vetusta pagina fere deleta scripta erat; terras eiusdem Ecclesie in presenti forma hoc ordine faciens annotari. Est autem in Balanzana terra trium uretenorum prope terram Dobre Maii; ad pontem eundo ad laculum est terra trium uretenorum prope; apud terram rufam est terra quatuor uretenorum; apud Loquize est terra octo uretenorum. Et ego Gausinna Primicerius rogatus a prefato Marino clerico presens instrumentum scripsi anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense Februarii.

(Farlati Illyricum Sacrum IV. köt. 324. l.)