Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filijs... Abbati et Conuentui Monasterij Casinensis salutem et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est, honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis et ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Quapropter, dilecti in Domino filij, vestris postulationibus grato occurrentes affectu, Ecclesiam Sancte Marie de Roxata Ragusinensis Diocesis, cum pertinentijs suis, quam ex concessione bone memorie R. Archiepiscopi Ragusini, Capituli sui, et quidem Sabini Patroni Ecclesie eiusdem accedente consensu proponitur vos adeptos, sicut eam iuste et pacifice possidetis, vobis, et per vos Monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptauerit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorom eius se nouerit incursurum. Datum Laterani sexto idus Aprilis, Pontificatus nostri anno tertio decimo.
(Farlati, Illyricum Sacrum VI. köt. 101. l.)