Stephanus Dei gracia Episcopus Zagrabiensis universis litteras presentes inspecturis salutem in Domino. Quum restituere usurpata ac nolle concupiscere aliena juris persvadet equitas et ordo approbat rationis: nos conquestionibus, peticionibus et precibus nostrorum fratrum Zagrabiensium sepius commoniti, et ad ultimum inclinati, considerantes diligencius et intelligentes plenius quedam iura ipsorum per predecessores et officiales nostros iniuste detenta esse, sicut nobis huius rei constitit certitudo ipsorum variis et validis probacionibus, tum ex privilegiis Regum tum ex confirmacionibus Pontificum Romanorum ab eis nobis exhibitis et ostensis, restituimus eis sua iura, cum iam illa sine periculo anime nostre possidere ulterius non possemus, nichil deperire utilitatibus arbitrantes ecclesiasticis, iuxta canonicas sanctiones, si que sunt aliena redderentur, maxime cum omnia illa sine aliqua lesione iuris vel dignitatis episcopalis restitui potuerunt, immo quia de iure debuerunt. Inprimis itaque restituimus eis terram sive predium Toplicha integraliter, quod eis collatum fuerat ab antiquo, ad nos autem noviter pro quodam parvo concambio devolutum, in quo ultra dimidiam iusti precii se deceptos asserentes et pariter ostendentes, idem concambium nobis in continenti restituere curaverunt. Pro Vgra autem et Zelina, quia et ista duo predia eis restituenda erant, sicut ex privilegiis Regum et confirmacionibus Romanorum Pontificum Vrbani et Gregorii demonstrarunt, nobis autem valde necessaria erant, dedimus eis concambium, videlicet: predium quod vocatur Podgoria, cum omnibus suis decimis; et duas eciam insulas iuxta Sawam sitas, quas Buza et Albertus ex parte nostra possidebant; item quum antecessor noster bone memorie, Stephanus eisdem donaverat ducentos porcos et totidem cubulos vini, ad communem mensam fratrum annis singulis proventuros, donacionem illam volumus observare, et insuper eorumdem compacientes paupertati adiecimus tercentos cubulos vini, ut deinceps quingentos cubulos vini habeant omni anno. Quum vero alieni iuris fructus percepisse et detinuisse iniuste per officiales nostros peccatum quodammodo videbatur, racione fructuum perceptorum et iniuste taliter, ut diximus, detentorum, donavimus nostris fratribus terram Zagrabie ad quatuor aratra, que ad ius episcopale specialiter pertinebat, cum quatuor aratris et quatuor mansionibus servorum perpetuo possidendam, ad communem mensam fratrum, cum prius - - - - - - in communione non haberent, et nos ad hoc modis omnibus hanelamus et intendimus, quod et domum et curiam et mensam communem habeant et honestam. Quamobrem (et curiam) vicinam ecclesie ex parte septemtrionis cum piscina iuxta eandem existente, dedimus communitati eorum, cum eciam prius eorum fuerit a fundacione Ecclesie - - - - - - ibidem paranda hedificia ad communes usus fratrum promissione spontanea obligantes. Item decimas Zagrabienses sicut antecessores nostri possederant, dedimus plenarie(cum omnibus) minutis, agnis videlicet, melle et cera, linis, nucibus, fabis et omnibus quecunque solent decimari, retentis tantummodo ex illis nobis tribus milibus et quingentis cubulis vini et quingentis quinquaginta capeciis, et secentis gallinis. A decimacione autem ipsorum Vgram et Casnam excepimus, ad nostrum cellarium reservantes. Pecuniam eciam, quam decimatores Zagrabienses nostris ministerialibus persolvere consueverant, videlicet duas marcas et fertonem inter totum, quum ex nostra ordinacione hec consuetudo originem habuerat, remisimus penitus, amodo ne persolvant. Item, quam ad immunitatem Ecclesie et ad decorem Domus Domini et ad fratrum libertatem conservandam Deo teste intendimus omni modo, sicut et tenemur, concedimus et statuimus: ut dignitates Ecclesie Zagrabiensis Canonicis Chasmensibus per nos vel per nostros successores nullatenus conferantur. Item fratres nostri decedentes plenam habeant facultatem de rebus suis disponendi, si vero intestati decesserint, ad manus fratrum plenarie, et totaliter devolvantur, nec nos vel successores nostri de ipsorum pecunia vel rebus quibuscumque aliquid possimus eztorquere vel habere. Preterea super populos fratrum nostrorum descendendi potestatem non habemus, quum nec predecessores nostri super eos descenderunt, neque nos ulterius descendemus. Hec autem omnia idcirco studuimus ordinare, et dante Domino adordinanda studebimus ampliora, quum nichil de hiis provisum hactenus fuerat, hec neglecta erant penitus usque presens. Ut autem supradicta omnia iuste et pie per nos ordinata irrefragibilem et perpetuam habeant firmitatem, ad peticionem dicti Capituli presentem indulsimus paginam sigilli nostri munimine roboratam. Anno Incarnacionis Dominice MCCXXXVII. Pontificatus nostri anno decimo.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrab. I. köt. 76. l.)