Reuerendo domino suo B. Dei gracia Regi Hungarie illustri A. Comes Posoniensis - - - et debitam reuerenciam. Mandastis mihi, quod significarem vobis, que et quanta esset terra Sauli, que sibi et suis fratribus secundum justiciam remaneret. Significo igitur Dominacioni Vestre, quod terra dicti S. et fratrum eius incipit a superiori parte a Danubio, qui wlgo vocatur Korousduna; et ibidem prope diuiditur Danubius in duas partes, quarum pars vna descendit iuxta insulam quandam, secunda uero pars illius Danubij fluit per terram Sauli et fratrum suorum, qui scilicet Danubius vocatur Chilztw. Mete uero incipiunt iuxta predictum Danubium Korousduna; sed ex parte castrensium est vna antiqua meta, ex parte uero S. sunt due mete noue, quarum vna est Sauli, altera uero castrensium de uilla Mager; et ita alia meta tam castrensium quam Sauli diriguntur uersus ecclesiam Sancte Marie, ita quod ex inferiori parte infra ecclesiam et metas est terra ad longitudinem vnius iugeris, bidem sunt mete castrensium de villa Samud; et mete predicti S. diriguntur versus ecclesiam Sancti Georgij de Doborgoz, ita tamen quod populi Archyepiscopi Strigoniensis, et villa Thimothei existunt infra terram S. et castrensium de Samud; meta vero S. et castrensium de Dobrogoz ex parte superiori sunt uersus ecclesiam Sancti Georgij tam prope, quod infra metas et ecclesiam est terra in longitudine trium iugerum; et inde diriguntur mete ad aquam que vocatur Chilz; postea autem eadem aqua separat terram S. a terra castrensium de Dobrogoz, tamen mete S. et mete castrensium de Dobrogoz diriguntur iuxta eandem aquam usque ad illum locum, vbi prius fuit villa S. et fratrum suorum; et de loco illo mete S. diriguntur vsque Danubium qui vocatur Pranduna. De insula autem ambe partes confesse sunt justiciam se habere secundum quod continetur in litteris Capituli Jauriensis.
(IV. Béla királynak ugyanazon évi megerősítő okmányából, mint fentebb 210. sz. a.)