Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Comanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem et omne bonum. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod accedentes ad nos fideles nostri filij Seruidonis (Ser Uidonis) de Wegla, scilicet Johannes, Fridericus, Bartholomeus et Seruido, presentauerunt quedam scripta nobis, asserentes ipsa esse exemplaria priuilegiorum nostrorum antecessorum, videlicet aui nostri Bele bone recordacionis, et patris nostri Andree quondam Regum Hungarie, quorum originalia propter discrimina itineris, que tunc imminebant, non poterant apportasse; postularunt hec eadem nostro priuilegio confirmari, maxime cum ipsa fuissent sub sigillis quarundam authenticarum personarum collata, quibus fides bene poterat adhiberi. Nos itaque tempore necessitatis considerato, cum nos persecucio impelleret Tartarorum, et ipsorum non modico indigeremus seruicio, tenore rescriptorum, quod inferius obseruabitur annotato, nostris litteris et duplicis sigilli nostri munimine decreuimus roborari. Adicientes, quod idem ipsis se obligantibus, quod cum nos successoresue nostri in Regno Croacie personaliter fuerimus constituti, ex ipsis, videlicet Comitibus, vel heredibus et posteritatibus eorum vniuersis, vnus personaliter, pro posse decenter expeditus, suis duntaxat proprijs in expensis, tamdiu quamdiu ibidem fuerimus, in recompensacionem suscepti beneficij in seruicijs perseuerare debeat et teneatur; ad alia vero seruicia in priuilegijs antecessorum nostrorum contenta et obligata ipsos (Johannem), Fridericum, Bartholomeum et Seruidonem, ac heredes et posteritates eorundem vniuersos ex plenitudine gracie Regalis et prerogatina nostra amplius perpetue nullatenus volumus esse obligatos. Tenor autem priuilegij Bele aui nostri quondam incliti Regis Hungarie talis est:
In nomine stb. Bela stb. (következik III. Béla királynak 1193-ki privilegiuma, mint fentebb 34 sz. a.)
Tenor vero priuilegij Regis Andree patris nostri talis est:
In nomine stb. Andreas stb. (következik II. Endre király 1223-ki privilegiuma, mint Fejérnél Cod. Dipl. III. köt. 1. rész 403. l.)
Datum apud Tragurium VI°, idus Marcij anno Domini M°CC°XLI° Regni autem nostri anno septimo.
(IV. Béla királynak 1251-ki megerősítő okmányából, mint alább 259. sz. alatt.)