In Christi nomine. Anno Incarnationis eius millesimo ducentesimo tertio, indictione prima, mense Septembris die XI. intrante. Temporibus domini Treguani venerabilis Episcopi, Stepconis Comitis, Petri de Luca, Pauli et Marini Blasii Judicum Traguriensium, in insula que vocatur Buua, iuxta ecclesiam Sancti Petri hoc actum est. Nos quidem memorati Judices et universa Communitas Traguriensis compromittimus et obligamus nos firmiter, compromittentes in manibus religiosorum virorum fratris Girardi Mutinensis, et ipsius fratrum Pauli et Andree de Ordine Fratrum Minorum, quod bona fide et sine fraude stabimus ad omnia, que ipsi inter nos et Spalatenses duxerint statuendum, ordinandum vel precipiendum. Interposita etiam iuramenti religione firmamus observare omnia suprascripta, et nunquam contravenire. Si vero, quod absit, eorum precepto vel compositioni rebelles vel inobedientes fuerimus, volumus illa pena teneri, quam ipsi in litteris reformande pacis duxerint statuendum. Testes sunt: dominus T. Episcopus supradictus, Thomas Archidiaconus Spalatenses, Philippus civis Jadrensis, Rantulfus et Naesarius Justinopolitani, et alii multi.
Ego Johannes Casioti examinator manum meam mitto. Et Ego Gausinna, Primicerius et Traguriensis Juratus Notarius, precepto predictorum Judicum et Communitatis Traguriensis hanc cartam scripsi et signo consueto signavi.
(Eredetie a bécsi császári titkos levéltárban. A békekötést lásd Okmánytárunk VII. vagyis a II. folyam 2. kötetében 149. l.)