Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in uero salutari. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum dilectus et fidelis noster Comes Jacobus Obusk, vnacum fratre suo Comite Ombrosio a tempore juuentutis ipsorum nobis adherentes multa seruiciorum inpenderunt insignia, et in diuersis fortune casibus iuxta nostre beneplacitum voluntatis personas et res fideliter exposuerint et deuote; maxime tamen eo tempore, quo Tartari nostrum Regnum hostiliter subintrarunt in expedicione habita contra gentem prememoratam nobis pro uiribus laudabiliter dimicantes; postmodum autem in maioris facultatis argumentum proprijs commodis et expensis usque maritima sunt secuti, nostris vbique obsequijs iugiter inherentes. Porro cum adhuc idem bonorum actuum exercicia nullis formidantibus ingressum, quem contra eosdem Tartaros sepius habaimus, in quo Jacobus frater eiusdem Ambrosi pro militicia (így) Regni nostri est interemptus, Ambrosius uero fere letaliter est wlneratus. Nos igitur ex officio quibus Regio dignitatis incumbit metiri merita singulorum, et singulis pro meritis respondere, quamquam pro modico reputemus quod ad presens sibi facimus respectu eorum que facere intendimus, quandam terrem Castri Quazdi Woyzlou vocatam, sitam in Comitatu de Barana, dedimus et donauimus Magistro Ambrosio fideli nostro perpetue possidendam et habendam, nemine contradicente, per fidelem nostrum Comitem Stephanum de Alma ipsum introduci facientes. Cuius termini, quemadmodum inspectis litteris Capituli Albensis, cui commiseramus, cannouimus, hoc ordine distinguntur: Prima meta egreditur a quodam fluuio Sebesnilaka vocato, et tendit ad partes orientales in magno spacio, et egreditur ad quoddam fluuium Sthupurca vocatam transeuntem a qua sunt due mete terree, in alia meta est arbor piri; inde egreditur ad finem ville Varathuth domine dicte, ubi sunt erecte due mete terree, in quibus sunt tres arbores wlgariter haraztfa dicte; deinde egreditur ad partes meridionales ad metas terreas duas heci (így) distincciones et progressus, tenent metam cum terra Comitis Nana filij Pousa; abhinc autem protendens directe ad partes meridionales ad duas metas terreas, vbi tenet metam cum terra Capitali Quinqueecclesiensis; abhinc autem descendens ad partes occidentales veniens ad duas metas terreas; deinde paululum procedens peruenit ad quoddam fluuium Stegenmalaka vocatam; peruenitur non in magno spacio in eodem fluuio, vbi separat et distingit a terra Capituli Quinqueecclesiensis; transeuntes autem ipsum riuulum ad duas metas terreas in commetancitate Petri filij Zadur; deinde descendens ad partes septemtrionales non in modico spacio ad duas metas terreas, vbi tenet metam cum Petro filio Zadur antedicto; abhinc ad duas metas in magno spacio; deinde peruenitur ad fluuium Soporca sepedictum, tendens et circumdans perueniet ad metam capitalem vel priorem, ibique terminatur. Vt autem hec a nobis facta donacio seu collacio robor optineat perpetue firmitatis, nec possit ab aliquo processu temporum in irritum reuocari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno ab Incarnacione Domini M° ducentesimo quadragesimo quarto, tercio kalendas Octobris Regni autem nostri anno octauo.
(Garai Miklós nádornak 1384-ki itélő leveléből, a budai kir. kamarai levéltárban.)