Fr(idericus) Dei gratia Romanorum Imperator Semper Augustus, Jerusalem et Sicilie Rex, universis hominibus Dalmasii fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. Ex his, que ad audientiam nostram de Apulie partibus fidelis relatio protulit, de vobis ad nos turbationis occassio, cum admiratione pervenit, dum pro fructibus devotionis et fidei, quam Maiestati Nostre debetis, aborsum opinionis bone, quam dudum de vobis conceperamus, offertis. Cum enim ex receptis duobus humanitatis exemplis, et vestrorum obsidum datione, fideles nostri de Regno fidem a vobis plene de debito securitatis expectent; nonnulli ex vobis sub velamento fidelium per Apulie maritimam discurrentes, piraticam in regnicolas fideles nostros exercent, et quo magis movemur et dignius, vascella specialiter navigantia cum rebus nostris offendunt, mutatis in hiis victricibus aquilarum nostrarum insigniis, ut navigantes intrepide dolosas ipsorum insidias non evitent. Cum igitur, sicut pro certo tenemus, committi predicta non valeant, quin ipsis cogniventia vestra vel consensus accedat, devotioni vestre mandamus, quatinus infra II menses a receptione presentium numerandos, dampna quoque, que Vgo de Lilla Magister Procurator Curie in Apulia fidelis noster per litteras suas vobis ascribet, nobis et regnicolis fidelibus nostris illata, faciatis cum omni integritate restitui. Scitur, quod si in presenti mandato nostro non fuerit a vobis debita satisfactione provisum, fidelibus nostris et nobis digne mandabimus fore cautum. Date apud Aquam Pendentem, XIII. Marcii II. indictitionis.
(Eredetie bőrhártyán, a bécsi császári titkos levéltárban.)