Stephanus Dei gracia Episcopus Zagrabiensis omnibus presentes litteris inspecturis salutem in uero salutari. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum Gregorius filius Vechezlov, de genere Marc filij Brochvn de Brochina, quendam hominem, cuius terram uiolenter occupauerat, sub proteccione Andree condam Comitis de Gora Regia auctoritate constitutum, ausu temerario in propria domo sua combussisset, ac insuper hominem Regis dehonestans uerberasset; pro tante infidelitatis excessu pena eiusdem esset ad mortem condempnatus, et culpis promerentibus laqueo suspensus; nec non et quedam ipsius terra nomine Drenchyna fuisset predicto A. Comiti a domino Rege collata, quam ydem Comes fratribus et filio predicti infidelis redimendam exponebat, nec ijdem redimere ualuissent: tandem quia uicinitate nobis adiacebat, prout ab illarum Parcium nobilibus fuit pro centum et triginta marcis extimata, nos ipsam terram pro eadem sumpma pecunie filio eiusdem et omnibus fratribus et cognatis suis presentibus et non contradicentibus libere comparauimus, et comparatam plurimis annis pacifice iustiori modo possedimus. Quam postmodum dilecto et fideli nostro predicto M. Comiti pro fidelibus seruicijs suis loco et tempore nobis impensis ac eciam impendendis, sibi suisque heredibus contulimus iure perpetuo possidendam; ita tamen, quod nulli nostrorum successorum ipse nel eius posteritas pro dicta terra quicquam deseruire teneantur. Ad hec dictus M. Comes se nobis sub sacramento obligauit, quod quamdiu sibi uita comes existeret, omnimodam fidelitatem et seruicium exhiberet. Volumus eciam, quod si alique littere huic facto contrarie coram aliquo judice fuerint demonstrate, in nullo per easdem presentibus possit derogari. Ne igitur processu temporis ab aliquo hec nostra donacio queat in irritum reuocari; presentes litteras nostro sigillo roboratas eidem Marco Comiti concessimus. Anno Domini M°CC° quadragesimo quarto.
(Eredetie bőrhártyán, a hártyazsinegen függött pecsét elveszett; a budai királyi kamarának a zágrábi országos levéltárban lévő okmányai közt.)