Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Circumspeccio Regum prouida condignis premijs sibi obsequentes sic debet occurrere, vt ex digna remuneracione premiorum alios eciam exemplo consimili ad maiora fidelitatis opera reddat promciores. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam peruenire uolumus presencium per tenorem: quod cum nos consideratis probitatis operibus fidelis nostri Magistri Andronici filij Andree de genere Kadarkaluz quasdam terras de Castro Zeghuuria, Po coy videlicet et Pruzlom, prope confinium Regni nostri existentes, pro terra descensuali, vt ijdem in custodia confinij Regni nostri vigilem et prouidam adhibeant diligenciam, de plenitudine gracie nostre sibi duxissemus conferendas; et eas per dilectum et fidelem nostrum Okch Comitem filium Okch sibi iussissemus assignari: quia tamen idem confisus de operibus sue probitatis super detencione illarum terrarum nostrum priuilegium tunc recipere pretermisit, credens per sui valorem ipsas terras per suam industriam posse commode detineri; dilecti et fideles nostri Stephanus Banus tocius Sclauonie, et Philippus Episcopus Zagrabiensis, quibus terras ipsius Castri indebite occupatas restituere precepimus, predictas terras restituerunt Castro antedicto, cum idem Andronicus nullam exhibere munimen potuerit, quo titulo ipsas possideret. Sed quia nos ex suscepti regiminis officio tenemur nostram donacionem nequaquam minuere, sed eciam pocius augmentare, aut saltem eam irretractabiliter conseruare; considerantes maxima continue fidelitatis obsequia, que idem nobis tam circa maritima, quam alibi studuit iugiter exhibere; accedente insuper, sicut eciam nobis ex insinuacione predicti Bani et multorum aliorum innotuit, quod idem propter tuicionem confinij illius plurimum fructuosus, imo necessarius pocius habeatur, cum propter suam probitatem et confinij illius commoditates maioribus esset merito remunerandus donatiuis; predictam donacionem nostram super ipsis duabus terris quinque aratrorum, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs a memorato Castro penitus exemptis, ratam habentes atque firmam, et ipsas terras eidem denuo et de plenitudine gracie nostre conferentes, imo magis donatas iam pridem et collatas presentibus duximus confirmandas. Quarum mete, prout nobis per litteras Okch Comitis constitit, hoc ordine distinguntur: Prima igitur meta incipit ab oriente apud arborem tilie, sub qua est meta terrea, habens vicinam terram Castri de Cubul; inde procedit post montem versus meridiem diu, et venit ad cacumen montis ad metam terream, ibique metatur cum filio Jordani; inde post eundem montem venit ad duas metas terreas subtus nirfa, et ibi vicinatur terre Krisanich castrensium, et descendit in vallem, et venit per metas vbique in vicinitate cum alia terra filij Jordani; extunc procedit versus occidentem per nemus, et venit ad metam antiquam, ibique cadit in riuum Vrbua, in quo procedit aliquantulum, et venit in fluuium Sennicze, et ibi est meta terrea, et metatur cum terra Marechay; inde vadit in locum qui Induodini dicitur, et secus Senniczam uadit in longum et cadit in Senniczam iterum, et ibi metatur cum terra Chare filij domini Bani; inde contra septemtrionem in eodem fluuio, et reflectitur per nemus versus orientem, et venit ad metam terream subtus montem, ibique adheret terre Segura, et cadit in riuum Vrbua, et ascendit montem ad metam terream; inde contra septemtrionem vadit diu post montem, et per metas venit ad bikfa, et ibi limitatur cum Salomone; et inde descendit in vallem versus orientem, et ascendit montem, et venit ad arborem duter (?), in qua est signum in modum crucis, et subtus meta terrea; inde versus meridiem post eundem montem, et venit ad primam metam. Vt autem hec a nobis facta donacio robur obtineat perpetuitatis, nec possit ab aliquo processu temporum in irritum reuocari, presentes eidem concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo CC°XL° octauo septimo kalendas Nouembris, Regni autem nostri anno quartodecimo.
(1616, »feria sexta proxima ante festum Beatorum Fabiani et Sebastiani martirum« kelt oktávás átiratából; a budai kir. kamarai levéltárnak Zágrábban lévő részében.)