A B C
Farcasius Quinque-Ecclesiensis Prepositus toturaque eiusdem loci Capitulum omnibus presens scriptum cernentibus salutem in Domino. Constituti in nostra presencia Nana Comes filius Pousa ex una parte, et Job filius Petus ex alia, confessi sunt, quod ipsi uoluntate propria et suorum de consensu cognatorum, super quibusdam predijs, que ipsi iure hereditario possidebant, concambium fecerunt in hunc modum: Quintam partem prediorum Cheley et Schekchu nomine, que sita sunt iuxta Danubium in Comitatu de Barana, que contingebant filium Petns nomine Job ut propria et hereditaria, recepit Nana Comes; eidem Job uiceuersa conferens quintam partem de predio Sap nomine, que sua erat, et totum predium, quod uocatur Berchee, quod ipse possidebat, que sua sunt ia Strigoniensi Comitatu. Et quoniam ultima quinta et totum predium primis duabus quintis non equiualebant, ipse Nana Comes octo marcas de argento superaddidit, quas ipse Job se coram nobis confessus est recepisse. Si uero Kuarterius frater ipsius Nana Comitis predictum Job uel eius heredes predicto super concambio presumeret aliquando molestare, ipse Nana Comes teneatur eosdem liberare. Quod ut ratum et firmum permaneat, ad partis utriusque precum instanciam litteras presentes nostri apposicione sigilli roboratas ipsi Nana Comiti contulimus modum supradicte commutacionis contiuentes, anno Domini M°CC°XL°VIII° mense Marcio. Yurkone Cantore, Theodoro Custode, Arnoldino Decano, ceterisqce quampluribus ibidem existentibus. Datum per manus Petri Magistri Lectoris Quinqueecclesiensis.
(Eredetie bőrhártyán, közönséges kenderzsinóron függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárban.)