A B C D E
Capitulum Ecclesie Posoniensis omnibus ad quos littere presentes peruenerint salutem in Domino. Significamus uobis, quod constitutus coram nobis Remeg de Kanisa familie Regis ab una parte, ab altera vero Saulus, Michael, Mark, filij fratris eiusdem R., et idem tres pro Bene fratre ipsorum respondentes, quod in nullo dictus B. ipsorum uoluntati in hoc obsisteret; nec non Barnabas de Vstenud, qui se pristaldum eorum esse dicebat, asseruit: Quod cum inter Remeg, Saulum, Michaelem, Marcum et Bene pro diuisione terre et nemoris dissensio orta fuisset, tandem mediantibus uiris ydoneis, videlicet Comite Achilleo et alijs prouincialibus, ad talem deuenissent composicionem; quod Remeg de terra sua hereditaria decem et octo iugera terre dedisset Simoni (igy), Michaeli, Marco et Bene supradictis, et tria iugera pro nemore; tali caucione, quod Remeg uel ipsius successores temporis processu nullatenus per S. M. B. et M. antedictos pro diuisione terre et nemoris debeat inpeti uel molestari; verum si lis super illa terra inciderit, quam tradidit, Remeg debet prosequi causam cum supradictis; et si eosdem per aliquam calumpniam, absque homicidio uel latrocinio dictam terram amittere contigerit, Remeg ipsis tantundem terre restituere tenebitur. In cuius rei testimonium ad instanciam et peticionem vtriusque partis presentem cartam utrique parti contulimus sigilli nostri munimine roboratam; anno ab Incarnacione Domini M°CC°XL° nono.
(Eredetie bőrhártyán, melynek pecsétje elveszett; közli Horváth Mihály.)