Nos D. Palatinus, Comes Bachiensis memorie commendantes significamus, quod Comes Alexander filius Demenus personaliter constitutus coram nobis confessus est vina uoce, quandam terram suam Grech vocatam vendidisset Laurencio Comiti Musuniensi, Judici Curie domini Regis Senioris, super centum et quadraginta maris finiti argenti, quas dixit se per omnia accepisse. Quam quidem terram eciam idem Alexander concampbio acceperat a Laurencio Comite supradicto, sicut eciam uidimus in litteris Capituli de Kw contineri. Datum in Petrowarad feria tercia ante festum Luce Ewangeliste.
(Eredetie bőrhártyán, a hátára nyomott pecsétnek nyoma még meg van; a budai kir. kamarai levéltárban.)