Nos Stephanus Banus tocius Sclavonie significamus universis presens scriptum inspecturis: quod cum nos ex precepto domini Bele, illustris Regis Vngarie, terras Castri in tota Sclauonia, a tempore Colomani Regis, felicis memorie, alienatas, iudicantes Castro restitueremus; tandem quidam iobagiones Castri Zagrabiensis, quandam terram Nicolai, filii Hudizlai Scepnicha nominatam, racione Castri reambulaverant, dicentes: illam Castri fuisse memorati, sed per eundem occupatam. Nicolaus autem antedictus coram nobis consistens, íllam terram suam hereditariam fore asserebat, huiusmodi ostendens evidentem racionem de rei veritate, quod olim Opud Banus terram illam ignoranter ab attavo eiusdem tum occupasset, postmodum, scita rei veritate, restituere procuravit nomine suc hereditarie; postea eciam idem Nicolaus, quando fuit orphanus factus, terra prenominata ab eo erat alienata, et in manus quorumdam iobagionum Castri Zagrabiensis devoluta; quam terram ipso ad etatem discrecionis perveniente, a memoratis iobagionibus Castri, quorum nomina in litteris Capituli Zagrabiensis et Joance, tunc Comitis Zagrabiensis et Vicebani, continentur, iusto vendicionis titulo perpetualiter sibi possidendam comparavit. Litteras eiusdem Capituli Zagrabiensis et Joance Comitis antedicti nobis presentando, in quibus invenimus, sepe dictam terram a dictis iobagionibus Castri empcionis titulo racionabiliter sibi comparatam. Nos igitur, tum propter hec quod in litteris Capituli et Joance Comitis huius rei invenimus veritatem, tum eciam propter hoc, quod occulta inquisicione a nobilibus Regni certitudinem inde repperimus; ipsam terram sepedicto Nicolao ac eiusdem successoribus reliquimus iure hereditario possidendam. Metas autem eiusdem terre, secundum quod in litteris Capituli et Joance Comitis invenimus contineri, de verbo ad verbum describi facientes, presentibus duximus inserendas. Prima igitur meta incipit a quodam fonte, circa quem sunt salices; et inde versus occidentem per montem unum venit ad arborem nucum; inde per eandem montem ad arborem berekyna, ibique est meta terrea; inde secus quandam vineam transiens venit ad duas metas terreas; inde per metas versus aquilonem venit in magnum montem, in euius sinistro latere est meta terrea; inde versus occidentem venit ad tres metas, et in tercia sunt sex arbores, que dicuntur harazt; inde per montem protenditur per metas versus aquilonem; inde venit ad viam, que ascendit de domo Meriad; inde trasiens viam illam ascendit super uno monte, in medio enim montis illius idem Nicolaus tres habet metas iuxta eandem viam, circa quas sunt tres quercus, et mete sunt circa ipsas quercus; inde tendit et vadit per rectam lineam in medio eiusdem montis ad partem septemtrionalem ad unam pirum, et illa pirus stat in medio mete eiusdem terre, incipiendo enim a prima meta usque ad metas Cruciferorum Sancti Sepulcri, ex parte sinistra convicinantur filii Merge; deinde ascendit eiusdem meta terre in medio eiusdem montis et vadit ad unam metam veterem iuxta quam est arbor, que horozt dicitur; deinde ascendit ad metas Cruciferorum, habet enim idem Nicolaus iuxta metas eorumdem Cruciferorum metam terream, et ibi dicti Cruciferi sunt convicini terre Nicolai, et iuxta eandem metam predictus Nicolaus habet unam arborem, que quercus dicitur; deinde descendit per unam vallem et vadit meta eiusdem terre iuxta vineam Sotk, ad unam aquam, que Scepnicha vocatur, iuxta quam est quidam puteus, est enim meta eiusdem terre in una arbore ibidem, que egur dicitur, transit enim eandem aquam meta eiusdem terre ad partem orientalem, et ascendit iuxta nucleum super uno monte, et est meta terrea Nicolai iuxta metam Cruciferorum, ibi deficit meta eorumdem Cruciferorum et incipit deinde Bolosod convicinari terre Nicolai Comitis; inde tendit et vadit super eodem monte versus partem meridionalem et ascendit super uno monticulo qui est in eodem monte, et in eodem monticulo sunt due mete terree; deinde per rectam lineam eiusdem montis descendit super alto fine vinee Nicolai Comitis, et ibi sunt due mete terree; deinde descendit meta euisdem ad partem orientalem et vadit super uno monticulo, qui Preual dicitur; inde transiens viam de domo Nicolai ad domum Bolosod venientem, descendit de monticulo Preual ad rivulum, qui decurrit de domo Bolosod versus orientem; inde per ipsum rivulum descendens venit ad aquam Scepnicha, et ipsam sequendo protenditur ad primam metam. Ut autem huius rei series salva semper consistat, nec ab ullo prorsus hominum possit irritari, ad stabilitatern dicte terre litteras presentes concessimus sigillo nostro communitas anno Gracie MCCLII.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 94. 1.)