Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crouacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex uniuersis presentes litteras inspecturis salutem in eo qui Regibus dat salutem. Ad uniuersitatis uestre noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum hospites nostri de Scynna siluis, nemoribus et pratis plurimum indigerent, et super huiusmodi necessitate sua nobis sepissime supplicassent; volentes eis in hac parte graciam facere specialem, per Menhardum Comite de genere Aba, et Fyl Comitem de Syrmia, militem dilecti et fidelis nostri Smaragdi Prepositi Albensis aule nostre Vice Cancellarij, fideles nostros, et per ipsos hospites aliquam terram inspici iussimus eis aptam; qui postmodum retulerunt, terram Marcelli filij Moch, jobagionis Castri nostri de Abauyuara nomine Chon propter loci uicinitatem eis esse plurimum oportunam. Super quo ipsi hospites instantissime supplicarunt, ut ipsam eis conferre liberaliter dignaremur. Nos igitur, qui de subiectorum multitudine gratulamur, volentes dictorum hospitum nostrorum numerum augmentari, dictam terram Chon, sicut nominatus Marcellus tenuit, prefatis hospitibus nostris de Scynna contulimus perpetuo possidendam, eosdem per Menhardum et Fyl Comites predictos in possessionem ipsius introduci pacifice facientes. Mete autem illius terre, sicut dicti Menhardus et Fyl Comites retulerunt, taliter distinguntur: Prima meta incipit apud unam pirum in magna uia que uenit de Sceplok; inde uadit ad fluuium Scortas; exinde protenditur ad Gunupotoka ad arborem egur, ubi est dumus qui uulgo kuken dicitur; inde per ripam Hernad tendit ad arborem populeam; postea tendit descendendo per Hornad ad stagnum Mortua; abinde tendit ad partem meridionalem adquoddam pratum ad arborem populeam; inde uadit ad arborem gumulchen; exinde itur ad duas pomos; postea tendit ad portum fluuij Scortas; inde uadit ad magnam populum uersus meridiem; inde protenditur et inferiorem partem illius loci qui Ouwar nominatur, ibique mete terminantur. Ut igitur hospites nostri de Scynna prefatam terram Chon possint perpetuo pacifice possidere, presentes eisdem dedimus in testimonium litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto, nono kalendas Marcij, Regni nostri anno vicesimo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a kettős pecsétnek töredéke hártyazsinegen függ; a budai kamarai levéltárban. Találtatik ott István ifjabb királynak ezen adományt megerősítő 1261-ki okmánya is; s ugyanannak 1505-ki országgyűlési átirata. Sok hibával kiadva Fejérnél Cod. Dipl. IV. köt. 2. r. 317. l.)