Nos Bela Dei gracia Rex Hungarie significamus vniuersis presencium per tenorem, quod ad supplicacionem venerabilis patris Philippi Episcopi Zagrabiensis dilecti et fidelis nostri concessimus et statuimus, vt jobagiones et populi sui iuxta Drauam in terra Sancti Martini prope Vaska constituti eodem jure et libertate censeantur et vtantur, tam in Judicijs quam in ceteris, quo jure alij jobagiones et populi ipsius Episcopatus, et specialiter ad Vaska pertinentes censentur iuxta consuetudinem approbatam; cum et isti sint vniti eisdem, et ad curtem supradictam Vaska pertineant, sicut illi qui sunt vltra hos. Adiuncto, quod si prefatus Episcopus remissus fuerit cuiquam de eisdem in iusticia facienda, non is contra quem ageret, sed Episcopus memoratus vel eius officialis ad nostram Presenciam debeat euocari. In cuius rei firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum apud Vaskam anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto, decimo sexto kalendas Aprilis, Regni autem nostri anno vicesimo.
(Eredetie bőrhártyán, melynek pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárnak Zágrábban lévő részében.)