Bela Dei gratia Vngarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex omnibus, quibus presentes ostenduntur tam presentibus quam futuris salutem in omnium salvatore. Officii nostri debitum remediis invigilat subiectorum, quia dum eorum onera relevamus, dum scandala removemus, nos in eorundem quiete quiescimus, et paceis ipsorum comodo gratulamur. Proinde ad universorum noticiam volumus pervenire: quod cum inter dilectum et fidelem nostrum Hernicum Comitem Symigiensem et castrenses de Garig ex una parte, et jobagiones Castri in ipsa Garig existentes ex altera, qui a tempore Regis Colomani, carissimi fratris nostri clare memorie, et ante in Garig terras possederant, super terminis terrarum suarum, coram nobis questio verteretur, volentes scandalum seu discordiam tollere de medio eorundem, ne in antea graventur laboribus et expensis, dictum Herricum Comitem, qui vice sua Pangracium officialem suum de Garig ad hoc deputavit, et Magistrum Benedictum Quinqueecclesiensem, fidelem hominem nostrum, pro metis eorundem distingendis duximus transmittendos, ne processsu temporum, prefati jobagiones de terra castrensium valeant occupare, vel castrenses contra ipsos occasionem seu materiam habeant querelandi. Ex quibus quidem iobagionibus Castri mete terre Johannis, filii Wolkan, que Lokouch nuncupatur, apud ecclesiam Sancti Johannis existentis, hoc ordine distinguntur, prout Magister Benedictus et Pangracius memorati, nobis in scriptis presentarunt. Incipit enim in capite Labatinnich apud Sanctum Johannem; inde vergit inferius usque ad locum ubi exit per vallem ad duas metas terreas; inde per planiciem vadit ad duas metas ex parte terre Castri; inde ad caput Salatinnik ubi est meta sub arbore girtianfa; inde per Salatinnik eundo exit (ad) duas metas terreas iuxta terram filiorum Berizlay; inde vadit ad duas metas; abhinc per viam eundo prevenitur ad duas metas, quarum una est Johannis, altera filiorum Berizlay; deinde parem eundo venitur ad metam terream; et inde reflectitur per unam semitam ad silvam, et vadit ad tres metas, quarum una est Johannis, altera filiorum Berizlay, tercia Cheh; iuxta ipsum Cheh in meta una eundo pervenitur ad tres metas, quarum una est Johannis, altera Cheh, tercia Georgii Beriuoy; iuxta terram itaque Georgii eundo pervenitur ad duas metas iuxta Lokouch, et ibi transit Lokouch in vallem versus septemtrionem, et per illam vallem eundo exit ad metam terream sub dumo munurovfa; inde reflectitur versus domum Georgii in planicie, et cadit in siccam vallem que ducit ad duas metas, ibique in metis dicti Georgii pervenitur iterum ad priorem metam et sic terminatur. Item prima meta terre ipsius Johannis, que Desnicha nuncupatur, incipitur in valle Hemelinna in loco, ubi exit versus meridiem iuxta terram Stephani Ungari ad metam sub arbore gertanfa; inde ascendit ad viam ad metam terream, deinde per viam eandem pervenitur ad tres metas angulares; inde iuxta terram Benedicti filii Bodiuoy descendit directe versus orientem ad rivulum Desnicha, per quem vergit versus meridiem usque ad locum, ubi exit de eo in quandam vallem ad metam terream; per dictam antem vallem vadit superius iterum ad orientem ad duas arbores narfa, sub quibus sunt mete terree; deinde exit ad magnam viam, et in ea eundo parum exit ad metam sub arbore clenfa; inde directe descendit ad maiorem Desnicham in meta, per quam eundo superius exit ad quandam vallem in meta sub arbore pomi, et per dictam vallem tenendo metas cum Castro vadit ad duas metas terreas; inde per viam vadit iterum ad duas metas terreas; inde ad veterem metam et novam; et ab inde per semitam quandam tenendo metam cum Othmich descendens cadit in aquam Desnichem, et per eam descendens inferius exit iterum ad vallem Hmelina, et per ipsam reducitur ad metam priorem et ibi terminatur. Item incipit prima meta terre Gordus curvi, que Ilsva vocatur, ab oriente in valle una iuxta domum Welchete, per vallem autem eundo versus occidentem vadit ad caput eiusdem, ibique reflectitur parum et vadit de iuxta domum Welchete, ad viam ad duas metas, quarum una est Gordus et altera Welchete; inde ad sessionem Odolea, ibique cadit in Deschem et vadit ad caput eiusdem ad duas metas, quarum una est Gordus, altera Welchete in bikfa, ibique transit viam ad caput magne vallis, et in ea eundo inferius parum exit ad siccam vallem ad viam iuxta vineas, et in via eundo exit ad duas metas, quarum una est Gordus altera Welchete in arboribus tulfa; inde eundo ad caput vallis, Suynna nomine, pervenitur; abhinc relicto Welchete incipit tenere metam cum filiis Brezval, et itur ad antiquam metam Wolcani iuxta viam in arbore tulfa; deinde vadit per quandam siccam vallem, et cadit in magnam vallem, per quam itur superius usque ad locum, ubi exit in una parva valle ad dumum viminis, ubi est meta ipsius Gordus et Koiani; inde ad viam, et transit viam ad metam terream, ibique per vallem siccam descendit per quandam malacam in Desnicem, et per eam eundo parum exit in Ilsam, et per illam vadit superius per magnum spacium exit per Sukodol iuxta terram filiorum Berizlay ad viam ubi sunt due mete, per viam autem euntem in Garig pervenitur ad metam sub arbore tulfa, ubi due vie coniunguntur; ibique reflectitur in vallem, et per illam vallem exit ad duas metas, quarum una est Gordus, altera filiorum Berizlay; deinde in latere montis pervenitur ad metam sub arbore tulfa, ibique cadit in Deschen, et per cam reducitur ad metam priorem, et sic terminatur. Item incipit prima meta terre eiusdem Gordus que Chasma vocatur, iuxta fluvium Chasme sub arbore tulfa in loco, ubi rivulus Pleterna nomine cadit in Chasmam, et per Pleternam eundo superius pervenitur ad metam sub arbore salicis; deinde pereundo ad aliam metam sub arbore gertanfa; abhinc tenent metam cum Stephk, filio Zouk, et sic terminatur. Item prima meta terre Welchete, que Zaburna vocatur, incipit in transitu rivuli eiusdem Zaburna in duabus metis, quarum una est ipsius Welchete, altera Vde, iuxta viam euntem in Garig, ibique intrat Zaburnam, et venit usque ad viam veterem, et per eam vadit ad montem ad viam in modum crucis et est ibi meta; inde per viam iuxta vineam sacerdotis vadit ad metam veterem; deinde descendit in vallem Zahatuk, et per eam venit inferius usque ad locum ubi exit ad aliam vallem in meta sub arbore gertanfa, et per vallem nomine Blasey vadit superius ad caput eiusdem ubi est meta sub piro; inde ad metam Petri, filii Berizlay; deinde per metas eiusdem Petri descendens cadit in predictum rivulum Zaburna ibique terminatur. Item prima meta alterius terre eiusdem Welcheta, nomine Dedech, quam habet iuxta terram Gordus, incipit ad oriente - - - - una que est inter domum suam et domum Voynk, et per ipsam vadit superius versus occidentem ad caput eiusdem ad metam sub arbore de piro; inde parum reflectitur, et vadit ad viam ad metam sub arbore tulfa; inde descendit in vallem usque ad sessionem - - - en; deinde ad caput Deschen ad metam sub arbore bikfa, ibique transit viam ad caput magne vallis ubi est meta sub arbore hasfa; per eandem tendens inferius parum, exit in unam siccam vallem, et per eam vadit ad viam iuxta vineam ad metam terream; deinde in via eundo exit ad duas arbores tulfa sub quibus est meta; abhinc per vallem siccam cadit in caput Sywinna nomine, et per eam descendit usque ad locum ubi exit in aliam vallem siccam iuxta terram filiorum Brezual, et per metas dupplicatas, quarum una est Welchete, altera filiorum Brezual revertitur in rivulum Desche, et per illum rediit in metam priorem, et sic terminatur. Ut igitur predicti Johannes, Gordus et Welchete, et castrenses qui agebant contra ipsos, de cetero super terminis terrarum suarum pace perpetua gratulentur, presentes litteras in testimonium perpetue firmitatis dari fecimus, sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Datum per manus dilecti et fidelis nostri Magistri Smaragdi, Albensis Prepositi, aule nostre Vicecancellarii, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto; III. idus Novembris, Regni autem nostri anno vicesimo secundo.
(Tkalcsics, Monumenta hist. Episcopatus Zagrabiensis I. köt. 110. lap.)