Excellentissimo domino suo B. Dei gracia Illustri Regi Hungarie Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis Archangeli de Castro Ferreo inclinacionem cum (oracionum) suffragijs ad Dominum Jesum Christum. Recepimus litteras Uestre Serenitatis continentes, vt vnum ex nobis virum ydoneum ad sciendam et inquirendam veritatem, utrum Comes Paulus filius Sech possessiones Fanchka, Kuzepfolu, Gykynus, Pinche, Puzba uocatas, quas in concambium Comiti Barnabe filio Gerege cognato suo uigore nostrarum litterarum contulerat, ipsas possessiones pro se reseruans dictum Comitem Barnabam a dominio earundem expulisset, nec ne; una cum Martino filio Michaelis de Tyley homine mitteremus uestro, et sicut per eosdem ueritas nobis constaret, Uestre Excellencie rescriberemus. Verum cum uestris preceptis et mandatis obedire debeamus, vtpote domini nostri naturalis, de promissis respondemus, quod dictus homo uester unacum homine nostro 324ad nos transmisso redeuntes, predictas possessiones inquirendo omnimodo ueritatem de vicinis et incolis earundem possessionum sciuerunt et uiderunt, apud prefatum Comitem Paulum, et sub potestate eiusdem esse ipsius officialis in eisdem constitutos, ac memoratum Comitem Barnabam de eisdem eiectum et expulsum; sicut per eosdem Comitem Martinum hominem uestrum, ita et nostrum testimonium extitit nobis recitatum. Datum in octauis Pentecostes.
(A győri káptalannak 1281-ki átiratából, a budai kir. kamarai levéltárban)