Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in uero salutari. Circumspeccio Regum prouida sic solet sibi subditis prospicere, ut etsi eisdem solacia desint liberorum, tamen de propinquis suis ex beneficio principali heredes sibi instituere possint et pariter successores. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod fidelis noster Comes Nana de generacione Kalan ad nostrum accedens presenciam nobis humiliter supplicauit, ut cum liberorum existat solacio destitutus, eidem ex pietate Regia hanc graciam facere dignaremur, quod de omnibus possessionibus suis tam hereditarijs quam empticijs liberum disponendi haberet facultatem. Nos igitur, qui subditis nostris solita occurrimus pietate, ipsius Comitis Nane calamitati compacientes in hac parte, concessimus, ut de possessionibos suis tam hereditarijs, quam empticijs Monasterio suo, cognatis, filijs sororum suarum, et vxori sue liberum per omnia habeat arbitrium legandi, disponendi, seu eciam relinquendi; de quibus quamdam possessionem Samud nominatam, existentem inter Drawam et Vrman in Comitatu de Borona cum tredecim villis, que sub una meta includuntur, domine vxori sue, filie videlicet Moys quondam Palatini, tum propter sinceritatem amoris mutui, tum eciam pro dote et rebus secum delatis, dedit et contulit pacifice perpetuo possidendam. Hoc adiecto, quod si dictus Comes Nana heredem uel heredes habere contingeret, predicta possessio ad manus ipsius et heredum suorum deuoluetur; si uero sine herede decesserit, domine vxori sue remanebit perpetuo possidenda. Quam quidem possessionem per fidelem nostrum Stephanum Comitem de Chenadino reambulari fecimus sub testimonio Capituli Quinque-Ecclesiensis, et sicut in litteris ipsius Capituli vidimus contineri, super eadem nullus extitit contradictor. Et eiusdem possessionis mete hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit ab oriente de flumine quod dicitur Zopurca iuxta terram filij Gule, et ubi egreditur de flumine, ibi sunt antique mete; inde uadit ad meridiem, et iuxta paruum pratum sunt mete antique; inde uadit usque ad magnam viam que ducit ad Lok, et iuxta magnam viam sunt antique mete prope stagnum, et ibi iuxta metam intrat ad vallem que dicitur malaka, et uadit in illa aqua versus orientem, et circuit ad meridiem de terra filij Gule, et ad terram Swp Comitis; et inde iuxta magnam siluam per eandem aquam venit ad maiorem aquam, que dicitur Draucha, in loco qui dicitur Chergeud; et inde per medium aque uertitur superius ad occidentem; inde circuit insulam que dicitur Wermus, et medietas insule continetur Nane Comiti, et in dicta insula in duobus locis sunt mete antique; abhinc intrat in pratum, et per medium prati uadit iuxta terram Ecclesie de Okur; et inde intrat in vallem aliam, que dicitur malaka, et vadit iuxta magnam siluam, que dicitur ereztewen, usque locum vbi aque diuiduntur, et ibi est antiqua meta terrea; sed infra terram Nane Comitis est insula Ecclesie de Okur; ibi exit de aqua, et uadit per siluam que dicitur horost, et in dicta parua silua sunt mete altera ad alterum prope; et inde intrat pratum paruum, et transit pratum iuxta terram Capituli Quinque-Ecclesiensis; et iuxta terram ipsius Capituli uadit cum multis metis in parua silua que dicitur horost; tandem prope finem iuxta arbores magnas sunt mete antique, et in fine intrat in aquam que dicitur malaka; et per eandem aquam uadit usque terram ville Woyzlo; inde exit de aqua, iuxta terram dicte ville uertitur ad aquilonem, et uadit cum multis metis; tandem prope villam Woyzlo intrat in predictum flumen, quod dicitur Zopurka; inde ascendit per medium dicti fluminis usque ad aquam que dicitur Cozia, et super aquam Cozia uadit ad Magnum Okur iuxta terram Chan; inde uertitur ad orientem, et descendit in medio fluminis Okur iuxta terram filiorum Olbrihty, et uadit per medium Okur usque terram ville Salman; inde exit de Okur in magno stagno in loco qui dicitur Fuk, et uenit super aquam que dicitur Gumulchenus iuxta terram Batha; inde nadit ad locum, ubi est arbor que dicitur bykfa iuxta terram Castri de Gara; inde uadit per siluam et stagnum quod dicitur Kygous; inde uadit per aquam que dicitur Fuk, uenit ad maiorem aquam que dicitur Myler, et transito Myler uenit per paruam aquam que dicitur Fuk, et reuertitur ad dictum flumen Zopurka; inde descendit super dictum flumen usque ad metam priorem, et ibi terminatur. Supplicauit igitur nobis idem Comes Nana, ut predictam ordinacionem sev collacionem ratam habentes, nostro dignaremur priuilegio confirmare. Cuius nos precibus inclinati admisimus liberaliter quod petebat; collacionem prefatam nostris perpetuo litteris confirmantes. Datum per manus dilecti et fidelis nostri Magistri Smaragdi Electi Ecclesie Colocensis, aule nostre Vice-Cancellarij anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo XV. kalendas Nouembris, Regni autem nostri anno vigesimo tercio.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király kettős pecsétjének töredéke vörös-sárga-zöld selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban. Számos hibával kiadva Fejérnél Cod. Dipl. IV. köt. 2. rész 418. lap.)