Bela Dei gracia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomorie, Cumanieque Rex omnibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Officii nostri debitum nos ammonet invigilare remediis, subditorum, qui dum eorum excutimus honera, dum scandala removemus, nos in ipsorum quiete quiescimus et pacis eorum commodo gratulamur. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod cum post recessum Tartarorum ad quoslibet Comitatus pro revocandis iuribus Castri indebite occupatis, diversos iudices misissemus, inter cetera ad Comitatum de Gerzenche fidelem nostrum Magistrum Chac Ensiferum duximus transmittendum, dantes sibi in mandatis, ut et terras ac alia iura Castri memorati indebite occupata revocari, et iobagionum Castri terras super, quibus non est contentio, et quas a Castro hactenus pacifice tenuerunt, a terris castrensium reambulari, et eisdem iobagionibus Castri novas metas, metas, iuxta veteres elevando, ne cetero questio moveri posset aliquatenus de eisdem. Igitur sicut idem Magister Chac post hec ad nos rediens retulit: terras Gradista et Tehno vocatas, invenit per Thomam, Desiderium et Ysumpnit, filios Draso, iobagiones dicti Castri ab antiquo pacifice possideri, super quas, prout a nobis mandatum habuerat, novas metas fecit elevari iuxta veteres. Quarum eciam mete, prout idem Magister Chac sub sigillo Chasmensis Capituli nobis in scriptis presentavit, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit sub arbore zilfa, et vadit versus aquilonem ad metam terream, dividens terram cum Comite Wechelino; inde per vallem vadit ad campum ad metam terream; inde itur per valles et colles ad montem ad magnam viam ad metam sub arbore bikfa, et per eandem viam vadit versus orientem; inde descendit ad caput rivuli qui vocatur Golgouch, ubi est meta sub arbore tulfa, item rivulus descendit versus meridiem dividens terram cum Vlup et itur ad magnam silvam et commune, ibique terminatur. Item prima meta terre Thome predicti, Tehno nomine, que pertinet ad Thomam tantummodo, incipit sub arbore tulfa, dividens terram cum castrensibus; inde per magnam vallem itur superius versus orientem ad metam terream; et inde descendit in aliam vallem; inde ad montem ad metam sub arbore bikfa, et inde descendit versus aquilonem, intrat in rivulum Pribyn; item rivulus ducit superius versus orientem ad alium rivulum versus meridiem ad metam sub arbore narfa; et inde itur ad magnam viam dividens terram cum Comite Gardas, et venitur ad metam sub arbore tulfa; ex hac descendit in vallem magnam versus meridiem, et exit per campum ad metam terream; inde descendit per arbores cruce signatas ad metam sub arbore gyrtanfa, et ex hac in silvam magnam et communem, ibigne terminatur. Nos igitur id, quod iam per dictum Magistrum Chac provide factum est, ipsis Thome, Desiderio et Ysumpnit perpetuo duximus confirmandum. Ut igitur premissa robur optineant perpetue firmitatis, litteras nostras concessimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Smaragdi Albensis Prepositi, Aule nostre Vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri anno Domini MCCLVII; quinto kalendas Aprilis, Regni autem nostri anno vicesimo secundo.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 115. l.)