Bela Dei gacia Hungarie, Dalmacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod cum Hala filius Cosme, Maladechwet, Wolcoyn filii Bodich, qui de iobagionibus Castri nostri Zagrabiensis fuerant oriundi, mole paupertatis oppressi, se cum terris suis Domui Sancti Sepulchri de Golgonicha reddidissent servituros, sicut eorumdem nobis assercio demonstrabat; tandem nos ipsam causam cognicioni et inquisicioni dilecti et fidelis nostri Stephani Bani tocius Sclauonie et Capetanei Styrie duximus committendam. Qui, sicut nobis in suis litteris postmodum intimavit, scivit ipsos esse et fuisse iobagiones Castri memorati, et oppressos paupertatis mole dicte Domui Sancti Sepulchri cum suis terris adhesisse. Nos igitur volentes ipsos in priori statu et libertate conservare, ne ex hoc iura Castri nostri memorati alienentur, eos cum terris suis, super quibus Magister Macha stabularius novas metas erexit iuxta veteres, restituendos duximus ad debita et servicia dicto Castro exercenda, non obstante privilegio, litteris seu instrumentis, si qua dicta Domus super hoc facto contra ipsos impetrarat, In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes eisdem dedimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Smaragdi Albensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vicecancellarii, Electi in Archiepiscopum Colocensem, dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo; tercio kalendas Junii, Regni autem nostri anno vicesimo secundo.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 117. l.)