Stephanus Dei gracia Rex primogenitus Illustris Regis Hungarie et Dux Transiluanus omnibus presencium noticiam habituris salutem in eo qui ex vera salus. Plurimum expedit deuocioni Regie Serenitatis, quia ex fonte nascitur pietatis, ut vniuersos ad suum sinum confugientes suscipiat, foueat et protegat opere pietatis, maxime tamen eos, quos considerat inuigilare ad Corone Regie gloriam et honorem. Hinc est igitur, quod ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod accedentes ad nostrum presenciam Gyaninus filius Corrardi, et Daniel filius Johannis frater eiusdem, exhibuerunt nobis priuilegia auorum nostrorum inclitorum Regum, Hemirici videlicet et Andree, et domini patris nostri Illustris Regis Bele, quorum priuilegiorum, unum videlicet inclite memorie Regis Hemirici incipit in hec verba:
In nomine stb. Hemericus stb. (következik Imre királynak 1204-ki privilegiuma; l. fent az 56. számot.)
Aliud uero priuilegium uidelicet recolende memorie Regis Andree continetur in hac forma:
In nomine stb. Andreas stb. (következik II. Endre királynak 1206-ki privilegiuma, mint fentebb 58. sz. a.)
Tercium uero priuilegium videlicet domini et patris nostri karissimi tenor talis est.
Bela D. gr. Rex primogenitus stb. (következik Béla ifjabb királynak 1231-ki privilegiuma; mint fentebb 164. sz. a.)
Quibus inspectis, auditis et intellectis suplicabant nobis viri supradicti, ut iuxta formam priuilegiorum supradictorum ipsos ac eorum heredes heredumque successores fouere et conseruare dignaremur. Nos igitur ipsorum peticionem iustam fore, et condignam considerantes, eorum suplicacionibus misericorditer inclinati, ipsos Gyaninum et Danielem ac eorum successores concessa perfrui volentes libertate, seriem priuilegiorum gloriosorum Regum ratam habentes de uerbo ad uerbum nostro priuilegio inserendo confirmauimus et actoritate presencium confirmamus. Vt autem huius nostre donacionis series et facti robur optineat perpetue firmitatis, presentes concessimus litteras sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum per manus Magistri Ph. Prepositi Dymisiensis aule nostre Cancellarij, anuo Domini M°CC°L° septimo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király privilegiumának töredéke sárga-ibolyaszínű selyemzsinóron függ; a budai királyi kamarai levéltárban.)