Nos C. Villicus de Tirna ac ciues eiusdem uniuersis Christi fidelibus, ad quos littere presentes peruenerint, salutem in Domino. Nouerint vniuersi, quod constituti in nostra presencia Ortolfus filius Emberhalti conciuis noster ex vna parte, Vitka sacerdote et Magistro Haimone Canonicis Strigoniensibus nomine Capituli eiusdem Ecclesie ex altera, idem Ortolfus proposuit coram nobis, quod quandam tarram orrei sui emptam a Haincz Vngaro conciue nostro extra fossatum existentem, inter terras Chonc quondam Villici de villa Megere, et Helye Vngari ex parte noue plantacionis, vendidisset predictis V. et H. nomine Capituli ad vsum orrei pro decimis prouenientibus ex eadem villa pro dimidia marea et vncia fini argenti perpetuo possidendam; et de precio confessus est sibi plenarie satisfactum. Terra autem ipsius orrei in latitudine triginta vlnas duabus minus, in longitudine triginta quinque vlnarum continet quantitatem. Assumpsit eciam idem Ortolfus coram nobis ipsos V. sacerdotem et Magistrum H., sev ipsum Capitulum defendere sev indempues conseruare contra quemlibet, si quid racione sepe dicte terre imposterum emerserit questionis. Nos igitur ad peticionem vtrarumque parcium nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M °CC°LVIII°.
(Az eredeti után Knauz Nándor Magyar Sion II. köt. 777. lap.)