Bela Dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Bulgarieque Rex vniuersis quibus presentes patuerint, salutem in omnium saluatore. Pie mentis desiderium ac laudande deliberacionis diffinicionem, religiosique propositi puritatem Celsitudinis Regie congruis fauoribus intelligit attollendas, qui ad hoc Reges super gentes et Regna constitutos a Domino considerat, vt euellant et dissipent noxia, et virtutum seminaria animarum profectibus oportuna edificent atque plantent. Cordi igitur deber Re gibus esse atque cure, vt ea que pro quiete religose conuersacionis sunt disposita et salubriter ordinata, nec ipsorum Regum dissimulacio negligat, nec aliorum plecteibilis possit presumpcio perturbare. Nam cum nichil in eis clariori luce refulgeta, quam fidei puritas ortodoxe, non frustra presertim circa religiosas personas in fundamento fidei debent opera pandencia ad vitam aditum solidare, considerantes religionibus pocius, quam labore corporis vel sudore bellico Regna sibi commissa Diuinitus gubernari. Proinde cum nos mediatorem Dei et hominum Christum Jesum et Sanctissimam eius Genitricem, que nostri Regni specialis existit domina et patrona, intendentes pro possibilitatis nostre modulo totis sincere mentis affectibus honorare, Monasterium ad honorem ipsius Gloriosissime Virginis in insula quondam leporum vocata construi fecerimus seu fundari sacrarum virginum religiosarumque Cenobium cum Archyepiscoporum et Episcoporum ac aliorum religiosorum consilio constituimus in eodem, salubri patrum Deo amabilium Fratrum Predicatorum gubernandum regimine et doctrinis, ac salutaribus consilijs informandum. Et licet nos consideremus creaturam non habere, quid pro meritis respondere ualeat creatori; vt tamen aliqualiter reuerencie, quam erga ipsam nostram dominam Virginem gerimus Gloriosam, exhibeamus expressius argumentum; filiam nostram karissimam dominam Margaretam inter sorores in ipso Monasterio sub religiosi habitus honestate Domini nostri et Genitricis eiusdem, Regine Celestis, studuimus obsequijs deputare, vt uirginie vocis organo laudet uirginem, et a metra misericordie misericordiam satagat implorare. Verum quia religosam uitam ducentibus congrua debemus consideracione prospicere, ne cuiuslibet necessitatis occasio pro defectu temporalium, sine quibus spiritualia in hoc mortali corpore non subsistunt, robur sancte in eis contemplacionis dissoluat; contulimus, dedimus et donauimus eidem Monasterio Matris Regine Celestis in perpetuam elemosinam villas, quarum nomina ilico subiicientur. Dedimus siquidem terras Vzlar et Sul vocatas ultra Danubium prope uillam Ueteris Pest existentes; item terras Scyngata, Nemuset Nogus vocatas iuxta Racus; terram insuper Vkurd uocatam iuxta Akusnere existentem dedimus Monasterio antedicto. Et quia beneficia Regum, presertim que Ecclesijs et alijs pijs locis inpenduntur, debent fauore beniuolo extendi lacius et firmari; omnes premissas terras contulimus cum omnibus utilitatibus et pertinencijs, sub eisdem metis et limitacionibus ipsi Monasterio perpetuo ualiture donacionis titulo apud idem inuiolabiliter duraturas. Ne igitur premissorum series successiuorum mutacione temporum obfuscari valeat vel in dubium reuocari, neue per quempiam in Regine Celestis iniuriam, pro cuius honore premissa sunt donata, tam pia de ipsis facta possit ordinacio retractari; presentes ad perpetuam memoriam concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Pauli Electi Albensis, aule nostre ViceCancellarij, dilecti et fidelis nostri; anno Domini M°CC°L° nono, Regni autem nostri anno vicesimo quarto.
(Eredeti bőrhártyán, melyről a pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)