Stephanus Dei Gracia Rex, primogenitus Illustris Regis Hungarie et Dux Stirie omnibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem in omnium saluatore. Licet pietas manum munificam porrigere debeat vniuersis; illos tamen quorum exercitata probitas laudata est in aduersis, maiori debet prosequi munere et fauore; ut exemplo talium ad fidelitatis opera alij incitentur et sollercius famulentur. Hinc est igitur, quod uniuersorum noticie tenore presencium uolumus fieri manifestum, quod cum Andreas filius Chopou ab ineuntis etatis sue temporibus suorum seruiciorum meritis non ultimam laudem optinuerit vbique, qui in introitu nostro in terram Stirie subtus castrum Marumberg laudabile nobis exhibuit seruicium; nos in recompensacionem illius seruicij sui et aliorum, quorum memoriam longum esset recitare; quamuis tamen hec respectu horum que facere intendimus eidem, minima uideantur, terram Castri Zaladiensis Paah nomine, in qua castrenses pelliparij residebant, auferendo ab ipsis pelliparijs ipsi Andree data fide eam utilitatibus et pertinencijs eiusdem terre conferimus et donamus in filios filiorum perpetuo et in euum inreuocabiliter possidendam de plenitudine Regie potestatis. Vt autem huius nostre collacionist et donacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, presentes nostras litteras eidem contulimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M °CC° quinquagesimo nono.
(IV. László királynak 1273-ki megerősítő privilegiumából a budai kir. kamarai levéltrában.)