In Christi nomine Amen. Anno Incarnationis eius millesimo ducentesimo quinquagesimo nono, indictione III. mense Decembris die X. intrante. Temporibus domini Columbani venerabilis Episcopi, Romani Stoche et Duymi de Cega Judicum Tragurij hoc actum est. Pasculus et Helias ambo fratres, filij quondam Berisij Soldani per hoc presens instrumentum sunt confessi et manifesti, se recepisse a Canonicis Traguriensibus quadraginta libras denariorum parvorum Venetorum, pro quibus nomine precise et irreuocabilis venditionis eisdem Canonicis vendiderunt quandan terram sibi iure hereditario pertinentem, sitam ad vicum super terra Stanne velicte Rosco et iuxta viam perpetuo possidendam; dantes eis plenam potestatem dictam terram tenendi, vendendi, donandi et de ipsa omnem voluntatem faciendi. Quam terram promiserunt ipsis Canonicis et suis successoribus ab omni persona discalumpniari cum suorum bonorum omnium obligatione tam presentium quam futurorum; renunciantes omni exceptioni et omni juri Capitularis, pro eo quod non facta est mentio de uret, quia ipsa terra nec augeri nec minui potest; et pro cambio receperunt a Canonicis unum passum de terra per longum et amplum apud Blatta de Pautano. Testes sunt Cerne Chualotte, Sabaciolus, et alii plures.
Ego Silvester de Urso examinator manum meam mitto. Et ego Gervasius Communis Tragurij Juratus Notarius a Pasculo cum Helia hanc cartam scripsi et signo consueto signavi.
(Farlati Illyricum Sacrum IV. köt. 346. l.)