In Christi nomine Amen. Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo ducentesimo sexagesimo, indictione quarta, mensis Aprilis. Quia dignum fore dignoscitur, ut, que ad memoriam per futura tempora construuntur, ne oblivioni tradantur, scripture vinculo debeant adnotari, ideoque nos Rainerius Geno Dei gratia Veneciarum, Dalmacie atque Chroacie Dux, Dominus Quarte Partis et Dimidie tocius Imperii Romanie eum nostro Consilio facimus universis presentibus et futuris: quod cum inter nobilem virum Johannem Teupolo, filium bone memorie domini Jacobi Teupolo Ducis Veneciarum incliti, Comitem Abserensem, pro se et hominibus sui Comitatus Abserensis et Chersi ex una parte, ac nobiles viros Fredericum, Bartholomeum et Guidonem Comites Vegle pro se et eorum heredibus et hominibus Comitatus Vegle et Vinadoli, ac aliis aliarum terrarum ipsis Comitibus subiectis, fideles nostros dilectos, de quibusdam intervenisset contentio, tandem ad pactum et concordiam pervenerunt adinvicem modo et forma inferius comprehensa. Remiserunt, quidem libere et absolute predicti Comites Vegle pro se et hominibus dictarum terrarum sibi subiectis omnia dampna, iniurias, violencias et offensiones, quas fecissent olim Comites ac homines Comitatus Abserensis ac tocius Insule Abserensis personis et locis Comitatus Vegle et Vinadoli, ac eciam hominibus seu personis et locis dictarum terrarum predictorum filiorum Comitis Guidonis, et quibuslibet aliis personis ipsarum terrarum subiectis eisdem tam in personis quam in rebus usqne ad presentem diem, finem et remissionem de ipsis dampnis et iniuriis ac offensionibus totaliter facientes; et e converso dictus nobilis Johannes Teupolo Comes Abserensis pro se et hominibus tocius Insule Abserensis et tocius sui Comitatus predictis nobilibus filiis Comitis Guidonis pro se et hominibus Comitatus Vegle et Vinodoli, et aliis omnibus eis subiectis recipientibus, remisit libere et absolute omnia, dampna, iniurias, violencias et offensiones, quas Comites vel ipsorum Comitatuum ac alios eis subiectos fecissent olim dicto Comiti Johanni Teupolo seu hominibus vel personis sui Comitatus in personis vel rebus usque ad presentem diem, finem et remissionem de ipsis dampnis et iniuriis et offensionibus totaliter facientes. Preterea promiserunt ad invicem Comites antedicti pro se et hominibus ac personis suorum Comitatuum pacem et concordiam mutuo obervare, habendo sese homines predictorum Comitatuum et ipsis Comitibus subiectos salvos et securos in personis et rebus; et si aliqua persona predictarum Insularum vel dictorum Comitatuum Abseri et Chersi et Vegle aliquando contrafacerent, puniri debeat secundum qualitatem offense; ita tamen quod ille Comes, in cuius Comitatu factum fuerit dampnum, si capere vel capi facere poterit malefactorem in eodem Comitatu, ubi captus fuerit, puniat eum in persona vel rebus iuxta qualitatem delicti seu maleficii perpetrati, auferendo insuper banna secundum ordinamentum Comitum predictorum; et si capi non poterit, Comes vel Comites sive Dominium, de cuius Districtu fuerit malefactor, puniat eundem malefactorem in persona vel rebus iuxta qualitatem delicti temporis dilatione remota, quod maleficium puniatur per Comitem, qui in terra fuerit. Item antedicti filii Comitis Guidonis filios Cagi Berti de Absero, quos captos detinent ad presens, libere relaxabunt. Item dampna data per homines Comitatus Vegle Ranasi et eius sociis ac aliis quibuscumque personis Comitatus Abserensis a tempore, quo emanavit preceptum a domino Duce et Consilio de dampnis restituendis, debeant satisfieri eisdem Ranasi et hominibus Comitatus Abserensis per homines Vegle usque ad festum Sancti Petri proximi, ita tamen quod si ipsa dampna reperta fuerint assendere ultra summam librarum ducentarum Venecialium parvorum, ipsi homines Comitatus Vegle non teneantur emendare nisi libras ducentas, et super predictis dampnis datis debet credi et stari debet iuramentis illorum de Comitatu Abserensi, quibus data sunt dampna ipsa et est secundum quod in ista summa librarum ducentarum est inclusum dampnum, quod debet satisfieri nobili viro Nicolao Tanolico de equo et iummenta sua. Item quod omnes captivi ex utraque parte libere debeant relaxari. Preterea offensio mortis Drasimiri hominibus Chersi et tocius Comitatus Abserensis per predictos filios Comitis Guidonis, et per quoscumque alios Comites Veglenses, ac etiam per quoslibet alios subiectos Dominio eorumdem libere remissa est, et non sustinebunt aliquo modo, quod aliqua iniuria vel dampnum fiat occasione mortis dicti Drasimiri prefatis hominibus Chersi et hominibus Comitatus Abserensis per aliquem vel aliquos eis subiectos; et si fieret, quod ipsi filii Comitis et Comites Vegle facient inde iusticiam et punient maleficium et dampnum datum in personis vel rebus secundum quod requisierit maleficium vel dampnum datum. Hoc addito, quod homines Comitatus Vegle non debeant venire in Comitatum Chersi vel Abseri causa madendi nec auferendi ligna de nemoribus suis sine voluntate sua causa portandi eas vias ad alias partes, et si reperti fuerint, quod Comes Abseri auferat eis, qui sic reperti fuerint, bannum scilicet bizancios duos pro qualibet barcha; et e converso homines Abseri et Chersi in Insulam Vegle ire non debeant, nec in aliis terris ad ipsum Comitatum spectantes pro lignis incidendis, madendis et auferendis causa alibi asportandis sine voluntate eorum sub pena et banno predicto. Item quandocumque aliquis dictorum Comitum per offensionem, quam fecerit, fuerit forbanitus, et iverit ad terras alterius Comitis, quod Comes, in cuius Comitatum iverit forbanitus, ad requisitionem Comitis, qui ipsum fecerit forbaniri, dictum forbanitum sive forbanitos ei faciant exhiberi, questione et dilatione remotis, vel ipsum forbanitum sive forbanitos in sua terra nullatenus debeant retinere, ita quod hoc intelligatur in omnibus terris, in quibus ipsi filii Comitis Guidonis habeant dominium pro Comitatu. Preterea si aliquis homo vel plures dictorum Comitatuum causa debiti, vel alia offensionis causa iverit de uno Comitatu in alium, ille Comes, in cuius Comitatu fugerit vel fugerint, dare teneatur illum vel illos Comiti, de cuius Comitatu fuerit, vel faciat eos qui sic fugerint solvere debitum sive bannum, de quo tenebitur, sine dilatione solvere ad requisitionem Comitis, de cuius Comitatu fuerint. Item quod in quacumque dictarum insularum et terrarum Chersi, Abseri et Vegle debeant eligi duo advocatores, videlicet illos quos voluerint eligere de terris Comitum Vegle dictus Comes Abseri; et illi de suo Comitatu, et illos, quos voluerint eligere Comes vel Comites Vegle de Comitatu Abseri et terris eiusdem Comitatus, qui debeant habere de quolibet placito denarios VI parvos, et de quolibet placito, quod vincetur, habere debeant denarios duodecim parvorum pro bizancio. Item quod testes, qui per utramque partem fuerint requisiti ad perhibendum testimonium usque decem pro parte et quolibet placito, Comes vel Comites seu Vicarii, de quorum Comitatu fuerint, ipsos constringere debeant ad perhibendum testimonium veritati sine aliqua fraude. Item si per nuncium sive nuncios ipsorum aliquorum predictorum Comitum ipsorum Comitatuum requisitus fuerit a Comite vel Judice terre nuncius, vel requisiti fuerint nuncii pro temptandis furtis, Comes et Judices, a quibus requisiti fuerint, ipsos nuncios dare teneantur sine dilatione. Insuper dabunt operam bona fide dicti Comites, quod omnes de terris eorum, de quibus habent vel habebunt dominium, observabunt pacem istam et se non offendent ad invicem, et non recipient forbanitos de una terra in aliam in offensionem alicuius partis. Item quicumque de Comitatu Vegle et eius pertinentiis fecerit aliquod dampnum in Comitatu Abserensi, et non facta racione de ipso Comitatu fugerit et iverit ad Comitatum Vegle, debeat restituere duplum dampni illi, cui fecerit dampnum, si convictus fuerit per rationem; et e converso per Comitem Abseri fieri debeat et observari illud idem. Item quicumque iudicatus fuerit et solvere non poterit, infra quindecim dies dari debeat per personam illi, cui fuerit adiudicatus, ad retinendum eum usque dum solverit. Que quidem omnia supradicta vir nobilis Comes Schinella pro se et filiis suis ac eorum hredibus, quibus concessa est medietas Vegle, ac nobilis vir Fredericus filius Comitis Guidonis pro se et fratribus suis et eorum heredibus, qui erunt Comites Vegle, ac hominibus tocius Insule Vegle, ac dictus nobilis vir Johannes Teupolo Comes Abserenis pro se et hominibus tocius Comitatus Abseri et Chersi, promiserunt cum expensis et obligationibus omnium suorum bonorum, et bonorum hominum ipsorum Comitatuum integre et inviolabiliter observare sub pena librarum mille Venetarum parvorum, que pena devenire debeat in parte, que observaverit predicta, ita quod dominus Dux et Commune Veneciarum parti observanti dare debeant auxilium et favorem ad dictam penam excuciendam contra prtem, que non observaverit predicta. Et hoc instrumentum nichilominus semper in sua permaneat firmitate, salvis eciam bannis superius comprehensis. Que quidem omnia predicta et singula Comites ipsi iuraverunt, sicut dicta sunt, inviolabiter observare et attendere, donec dictus nobilis Johannis Teupolo vicxerit et steterit et Comitatu predicto, et tantum plus quantum successores eius, qui post eum fuerint in Comitatu Abserensi, iurare voluerint observare predicta, ita quod quilibet eius successor, qui fuerit in Comitatu Abseri et Chersi, iurare debeat infra medium annum postquam ad dictum Comitatum iverit vel vicxerit, predicta omnia attendre et observare;quod si non fecerit, et infra spacium medii anni aliquod factum erit contra predicta, non teneantur illi de Vegla aliquod solvere de pena predicta mille librarum. Et insuper predicta omnia omnes homines dictarum Insularum iurare debeant omnia observare et non contravenire, et quod furtum non facient, nec tractabunt nec consiliabunt fieri. Ego Raynerius Geno Dei gratia Dux manu mea subscripsi.
(Ljubics, Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium I. köt. 93. l.)