In Dei nomine amen. Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo ducentesimo sexagesimo primo, indictione tercia, mensis Aprilis. Decet cuiuslibet dominantis arbitrium amplecti liberaliter petitiones rationabiles devotorum, ipsas precipue ad exauditionis gratiam admittendo, que non minus regnantium laudes quam et eorum commoda et honores respicere dignoscuntur. Hinc est, quod nos Rainerius Geno Dei gratia Venetiarum, Dalmacie atque Croacie Dux, Dominus Quarte Partis et Dimidie tocius Imperii Romanie, cum nostris Judicibus et Sapientibus nostris de Maiori Consilio ac collaudacione populi in publica concione, attendentes fidem puram et rectam devocionem, quam egregii viri Johannes, Guido et Henricus olim Comites Vegle, ac ipsorum predecessores ad nos et predecessores nostros ac Commune Veneciarum actenus habuerunt, ipsorum Comitum meritis respiciendo et benevolenciam, quam erga ipsos nobiles nostri predecessores habuerunt, in eorum heredes disponenetes ostendere operis per effectum, concedimus et confirmamus viris nobilibus Schinelle, nato condam nobilis viri Bartholomei Comitis Vegle, ac eius filiis Petro, Schinelle ac Bartholomeo, et Frederico, Bartholomeo ct Guidoni filiis condam Comitis Guidonis de Vegla, et eorum heredibus masculis im perpetuum ita, quod unus alteri succedat universum Comitatum Vegle et Insulam de Previcti cum omnibus redditibus, iuribus, rationibus, honorificenciis, collectis et regaliis suis ad eundem Comitatum et Insulas spectantibus, ut ea omnia de cetero habeant, teneant et possideant sine aliqu a contrarietate, sicut ipsi Comites et eorum predecessores per tempus preteritum actenus habuerunt et tenuerunt; habendo, sicut dictum est, dictus Comes Schinella et filii, et eorum heredes, medietatem tocius dicti Comitatus; et predicti Fredericus, Bartholomeus et Guido ac eorum heredes aliam medietatem. Propter que omnia dictum Comitatum regere et gnbernare debent secundum bonas et antiquas consuetudines in ipso Comitatu obtentas, homines et personas ipsius Comitatus in iure eodem modo et iusticia conservantes secundum bonas et antiquas consuetudines ipsius Comitatus, ac Cimitatum ipsum conservare, manutenere ac deffensare bona fide ad nostrum nostrique Communis Veneciarum honorem ac statum ipsius Comitatus ab omnibus videlicet hominibus ac omni gente sine nostro et nostrum successorum auxilio ac Communis Veneciarum, excepta persona coronata et ipsius exercitu manifesto. Nuncios autem nostros et Communis Veneciarum, ac galeas et ligna currenticia, que illue per tempora adire contingerit, debent recipere honorifice et tractare benigne, Inimicos vero Communis Veneciarum ut inimicos reputabunt, amicos autem pro amicis habebunt et dilectione mutua habebunt. Et non facient cum ullo cursario compagniam, vel societatem cum aliquibus ex eis contrahent, qui disrobationem piraticam exercentes homines offenderent vel offendere niterentur, sive aliquos undecumque sint venientes Venecias et de Veneciis redeuntes. Et est sciendum, quod pro dicta concessione ipsius Comitatus solvi et dari debent Communi Veneciarum omni anno in festo Beati Michaelis libras nongentas Venecialium parvorum, de quibus libris nongentis medietatem solvere et dare debent Comes Schinella et eius filii predicti et eorum heredes, quibus concessa est medietas dicti Comitatus, et aliam medietatem dicti Fredericus, Barholomeus et Guido, et eorum heredes solvere et dare debent, de quibus habere debemus nos Dux pro salario nobis concesso libras septingentas, et libras ducentas habere debet nobilis vir Laurencius Teupolo donec vicxerit, et eo decedente in Commune Veneciarum dicte libre ducente devenire debent. Preterea quandocumque pro Communi Veneciarum armabuntur galee triginta superius, armari debeat una per homines ipsius Comitatus eorum expensis, quod unus ex Comitibus de Domo Vegle ire debet in ipso exercitu in ipsa galea, et stare in ipso exercitu eorum Comitum sumptibus donec alii nobiles de Veneciis permanebunt. Item infra decem annos venturos debent et tenentur dicti Comites, tam Comes Schinella et sui heredes, quam dicti Fredericus et Bartholomeus et Guido, ponere in Veneciis in possessionibus librarum decem milia Venecialium parvorum, ponendo videlicet a quatuor annis proxime venturis in antea quolibet anno tantum quantum devenerit cuilibet parti per ratam in deposito in Veneciis annuatim pro ipsis possessionibus comparandis, de quibus medietatem ponere debent dictus Comes Schinella et eius heredes ad faciendum ex eis libere pro anima et corpore quicquid voluerint ordinare. Item quandocumque nobis et nostris successoribus et Communi Veneciarum necesse fuerit habere gentem pro Communi Veneciarum, teneantur dicti Comites dum vicxerint equaliter per sacramentum dare operam, quod in Insula Vegle et Comitatu ac aliis terris circumstantibus inveniantur ad soldum Communis Veneciarum usque centum vel ducenti homines pro tali soldo, qualis dabitur in Veneciis. Et quandocumque frumentum valebit in Veneciis a triginta soldis superius pro straio, dabunt operam bona fide dicti Comites dum vicxerint equaliter, quod de Comitatu predicto et aliis terris circum adiacentibus in maiori quantitate qua poterunt ad vendendum Venecias conducatur. Et est sciendum, quod decedentibus omnibus Comitibus suprascriptis et eorum heredibus masculis, ita quod nullus maschulus supervivat, idem Comitatus in nos et Commune Veneciarum debeat libere devenire, quem regi et teneri facere debemus secundum bonas et antiquas consuetudines in ipso Comitatu optentas. Nobis quoque Duci et nostris successoribus et Communi Veneciarum tam ipsi Comites, qui nunc sunt, quam eorum heredes, qui pro tempore fuerint, intra unum annum, postquam fuerint ad etatem, fideles erunt sacramento astricti in perpetuum. Et omnia, que continentur superius, cum eorum heredibus ipsi Comites nobis suprascripto Duci et successoribus nostris et Communi Veneciarum sacramento astricti se observatorus promiserunt nisi remanserit per nos vel maiorem partem nostri Consilii, ita tamen quod non possint nec debeant esse ex dictis Comitibus nisi duo Rectores, quibus de honorificenciis Comitatus debeat responderi; et si aliquis ex dictis Comitibus terram exierit vel alia causa absens fuerit, unus ex aliis esse debeat Rector de colonello illo, de quo fuerit qui abscens; et si omnes erunt extra terram, constituant unum vel duos Rectores. Et si omnia sicut continentur superius non observabunt, pars Comitatus illius, qui contra fecerit, cum omnibus supra concessis amitatur et in alios deveniat de cui colonello fuerit observantibus ipsis, que superius dicta sunt, donec ille qui contra faciet ad nostram et Communis Veneciarum gratiam fuerit restitutus. Si vero omnes predicti Comites vel eorum heredes contra predicta fecerint, predictus Comitatus in Nos et Commune Veneciarum cum omnibus supra concessis devenire debet cum omni plenitudine rationis ad faciendum de omnibus quicquid Nostre nostrique Consilii fuerit voluntatis; quem Comitatum regi et teneri facere debemus secundum bonas et antiquas consuetudines in ipso Comitatu optentas. Et est sciendum, quod predicti Comites sunt et esse debent de Maiori Consilio Veneciarum, quum Veneciis erunt sadramento astricti. Data in nostro Ducali Palacio per manum Conradi Curie nostre Cancellarii.
Ego Rainerius Geno Dei gradia Dux m. m. s. Ego Johannes Quirinus Judex m. m. s. Ego Johannes Gradonico Judex m. m. s. Ego Gibertus Dandulo Judex m. m. s. Ego Marcus Totulo Consiliarius m. m. s. Ego Marsilius Georgius Consiliarius m. m. s. Ego Marcus Aurio Consiliarius m. m. s. Ego Thoma Maurus Consiliarius m. m. s. Ego Nicolaus Quirinus Consiliarius m. m. s. Ego Thoma Zanne de Maiori Consilio testis. Ego Johannes Belligno de Maiori Consilio testis. Ego Leonardus Venerio de Maiori Consilio testis.
Ego Conradus Ducalis Aule Veneciarum Candellarius hiis omnibus intrfui et de mandato ipsius domini Ducis complevi et roboravi.
(Ljubics, Monum. sp. hist. Slav. Merid. I. köt. 96. l.)