366. A pozsonyi káptalannak bizonyságlevele, hogy Karchai Remeg és fiai Botnak fiaival bizonyos peres földekre nézve barátságosan egyezkedtek 1262.

Nos Capitulus Ecclesie Posoniensis significamus quibus expedit, quod Remygius Comes de Karacha cum filijs suis, videlicet Bartholomeo et Lamcrabio, constituti coram nobis ex una parte; Saulus et fratres sui, videlicet Mychael et Bene filij Bot ex altera; Saulus prenotatus cum fratribus suis iam prefatis dixerunt: quod cum contencio fuisset orta inter ipsos et Comitem Remygium memoratum super quadam particula hereditarie terre ipsorum; et cum ipse Saulus Comitem Remygium et filios eiusdem in presenciam domini Regis citasset; tandem inter ipsos mediantibus probis viris comprouincialibus talis fuit facta composicio; quod idem Remygius et filj sui supradicti Saulo et fratribus suis antedictis dederunt quadraginta et unum iugera terrarum, cum pomario, fundo curie et piscina; que videlieet terra, cum pomario, fundo curie et piscina sita est iuxta ecclesiam Sancti Bartholomey in uilla que dicitur Karcha a parte orientali. Preterea Remygius et filij sui sepedicti dederunt Saulo et fratribus suis prenotatis de prato suo hereditario ad duo falcastra. Dicimus eciam, quod utraque pars obligauit se taliter coram nobis, quod de cetero super predictis rebus, terra hereditaria et seruis inter se non debeant litigare. In cuius rei testimonium presentes dedimus sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini M °CC° sexagesimo secundo.

A B C

(Eredetie bőrhártyán, hártyazsinegen függő pecsét alatt; közölte tek. Dergi somogyi Antal úr.)