In Dei nomine Amen. Anno eiusdem a Natiuitate millesimo ducentesimo sexagesimo quarto, indictione VII. die Mercurii tertia exeunte mense Octobris. Tempore domini Columbani venerabilis Traguriensis Episcopi; incliti viri domini Rolandi Comitis et totius Sclauonie Bani; et domini Valentini de Kasariz et Luce Petri Judicum Tragurij. Premisso primitus et apposito tenore litterarum Sanctissimi Patris domini Urbani Summi Pontificus super hac venditione facienda secundum tenorem ipsarum litterarum a Nobis fratre Columbano Episcopo Traguirensi de rebus et vineis ac possessionibus infrascriptis bonorum quondam Dese Luce; quarum litterarum tenor is est:
Urbanus Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri ... Episcopo Traguriensi salutem et Apostolicam benedictionem. Sua nobis dilecti filij Guardianus et fratres de Ordine Monorum Tragurienses petitione monstrauerunt, quod quondam Desa Luce ciuis Traguriensis, Terrano pro celestibus cupiens feliciter commutare, dictis Guardiano et fratribus, quos in necessarijs magnum considerauit sustinere defectum, terras, possessiones et omnia bona sua in ultima voluntate legauit; et quia fratres ipsius Ordinis de possessionibus se nullatenus intromittunt, cec eis licet possessiones habere, quatuor procuratores constituit, qui terras et possessiones huiusmodi procurarent, et redditus et prouentus eorum in necessitates Guardiani et fratrum conuerterent eorundem; ita quod reddituum et prouentuum predictorum residuum, si quid esset, iuxta consilium Prouincialis Ministri et aliorum fratrum ipsius Ordinis de partibus illis studerent alijs fratribus eiusdem Ordinis alibi commorantibus impertiri. Quare pro parte dictorum Guardiani et fratrum humiliter pretebatur a Nobis, ut cum eis premissa terrarum et possessionum, seu redditut met prouentuum predictorum dipositio pro ipsius Ordinis honestate non competat, et locus in quo hactenus morati sunt, pro eo precipue habitationi non congruat eorundem, quia a ciuitate Tragurij nimium est remotus, prouidere super hoc paterna sollicitudine curaremus. Nos itaque huiusmodi necessitati dictorum Guardiani et fratrum consulere cupientes, fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus si ita, terras et possessiones predictas de consilio et assensu predictorum procuratorum per te vel per alium auctoritate vestra vendere studeas, et de precio, quod ex eis prouenerit, aliquem locum dictis Guardiano et fratribus aptum emes sine juris preiudicio alieni, ac in ipso ecclesiam, domos et officinas construi ad opus facias eorundem. Talem super his diligentiam habiturus, quod exinde digna laudibus apud Nos tua sinceritas habeatur. Datum apud Urbem Veterem VI. idus Januarij Pontificatus nostri anno tertio.
Et viso et considerato a nobis tenore dictarum litterarum, et viso etiam tenore testamenti dicti Dese, de consensu et assensu procuratorum seu commissariorum bonorum dieti Dese ad hec presencinm, et eciam de consensu fratris Rainerii Guardiani dicti loci Traguriensis dicti Ordinis Minorum ad hoc presentis; Nos frater Columbanus Episcopus dictus, auctoritate dicta a Sede Apostolica nobis data; vobis Valentino et Cebbri filijs quondam Petri Luce pro duabus partibus, et Luce Mathei Luce pro tertia parte, ementibus pro vobis vestrisque heredibus infrascriptas res, terras, vineas et possessiones mobiles et immobiles bonorum quondam dicti Dese, cum omnibus earum omnium et singularum immobilium pertinentijs, et juribus, et actionibus, et introitibus, et exitibus ipsarum rerum immobilium, et cum omni jure et actione, usu seu requisicione ex eis, vel pro eis Guardiano et fratribus dicti loci Traguriensis, vel nobis pro eis competenti et competituro, nomine dictorum Guardiani et fratrum dictorum dicti loci vendimus, largimur, damus atque tradimus ad habendum, tenendum, utendum, possidendum, vendendum, vel alteri permutandum, dandum et concedendum, aut quidquid vobis vestrisque liberis et heredibus placuerit perpetuo faciendum. Sunt autem res et possessiones, terre et vinee iste:
Inprimis terra et vinea Vulcotta, que est quatuordecim ureten posita supra Sanctam Martam prope terram heredum domine Marie de Cegha; item terra ad arcam, que est septem ureten, et tertium prope terram domini Stane Munii ab occidente; et terra de Crisize, que est viginti duo ureten. et tertium prope terram Marini ab austro; item terra septem ureten. et tertium ad Crisize prope terram Ivi Valentini; et terra ad terminos, que est sedecim ureten. prope terram domine Helene Deveritticis, que est viginti ureten. prope terram Comitis Marini; item terra ad Sanctam Mariam de Spiliano, que est decem et octo ureten. prope terram Georgij Ucegha; et terra posita ad murum, que est nouem ureten. prope viam publicam; et terra ad Reciza, que est viginti ureten., prope terram quondam domini Bersaccie; item terra que dicitur Stanize, in tribus licis, que est decem ureten, et terra que est trium ureten posita prope Sanetam Martam; et terra ad Sabize; et terra ad Sanctum Georgium, que sunt sex ureten. inter ambas; et terra posita prope Sanctum Stephanum de Campo, que est sex ureten.; et quedam terra, que est prope Sanctum Laurentium de Campo, qu est duorum ureten. et medij; item terra ad Carban, qae est septem ureten. prope terram Monasterij Sancti Johannis; et terra ad Sanctum Stephanum super Sanctum Stephanum prope terram Bastiani, que est duo ureten.; et terra de valle Sancti Danielis, que est undecim ureten. prope terram Sancte Barbare; et terra ad Sanctam Mariam de Esverize prope terram Petri Gracie, que est duo ureten.; et terra super Balenzane prope terram Sabbazoli, que est quatuor ureten.; et terra ad Kertinum prope terram quondam Nusmari, que nunc est Nuvalentini, et est quinque ureten. et tercii; et alia terra de Kertine prope terram Dabromiri Sechene, que est quatuor ureten.; et terra ad Belanzana, que est quatuor ureten. et medii prope terram Comitis Marini; et alia terra ad Belanzane prope hortumTuiluce, que est trium ureten, et tertii; item due pecie terre, una prope ecclesiam Sancti Danielis, et alia prope terram uxoris Roschi, que sunt inter ambas octo ureten, et inter pro indiuiso de terra posita ad caput Deumeis, et aliam medietatem habet dominus Romanus; item medietas pro indiuiso de terra, que est cum Comite Marino posita ad Divulie, que medietas est sex ureten.; et terra posita ad Turci, que est duo ureten. prope terram domini Marislave Thome; et medietas terra pro indiuiso posite ad Sckernipoli, que terra est cum Elia Cebbri de Kasarize, que medietas est trium uretem.; item pastinus ad Reciza, quem tenet filius Stanosii prope vineam Nicole Kalende, que est viginti ureten.; et alius pastinus, quem tenet Marintius, positus ad Lecchovin prope vineam Cerne Colocte, qui est viginti ureten.; et alius pastinus quem tenet Dragossius, positus subtus Sanctam Mariam de Spiliano prope viam publicam, et est sedecim ureten.; item vinea ad Loquize prope vineam Elie Cebbri de Kasarize, et est nouem ureten.; item vinea de monticulo prope vineam Comitis Marini, et est viginti ureten.; item domus in Tragurio prope domum uxoris Georgij de Cegha; item locus siue paratinea in Tragurio prope domum Crome; item ducento et octoginta pecudes.
Que quidem omnia precio mille et sexcentarum librarum Venetarum paruularum; quod precium totum confitentur et protestantur esse a vobis emptoribus bene et integre solutum et numeratum, et receptum atque conuersum in utilitatem Guardiani et fratrum et dicti loci, secundum tenorem dictarum litterarum domini Pape. Et in his omnibus renunciamus omni exceptioni non numerati et non soluti et non habiti precii dicti, ac non li — — — versi in utilitatem predictam, omnibusque aliis auxiliis et juribus legum et decretorum, et conditioni ex lege et sine causa et in facto, et omnibus aliis quibuscunque nobis pro ipsis Guardiano et fratribus dicti loci, et ipsis Guardiano et fratribus et loco dicto competentibus et competituris. Quas res omnes et singulas nomine virorum emptorum constituimus nos precario possidere, donec pos sessionem earum intraueritis corporalem, in quam intrandi licentiam et potestatem vobis omnimodam nostra anctoritate tribuimus atque damus, et eciam damus, concedimus atque cedimus vobis omne jus omnemque actionem realem et prsonalem, utilem vel directam dictis Guardiano et fratribus, et loco dicto, et nobis pro eis in dictis omnibus et singulis competentem vel competituram, vos omnes procuratores in rem vestram constituendo, ut possitis adversus quemquam possidentem ex dictis rebus et possessionibus experiri, agere, petere, exigere; et omnia et singula queque facere, que necessaria et expedire videbuntur, Quam quidem venditionem, et omnia et singula suprascripta promittimus per nos nostrosque successores nomine dictorum Guardiani et et fratrum et loci dicti perpetuo rate habere et obseruare, nec venire contra aliqua ratione vel occasione, nec ipsorum occasione litem aliquam vel molesiiam vosbis mouere, nec alteri pro vobis, vel facere, de dictis omnibus rebus, neque de aliqua earum, vobis dictis emptoribus pro vobis vestrisque liberis et heredibus recipientibus promittendo. Et si quid plus dicto precio res dicte valent vel valere possent, vobis inter viuos et inreuocabiliter concedimus et donamus, facta subastione per Civitatem per preconem Communis de dictis bonis et possessionibus dicti Dese vendendis. Verumtamen actum est inter dictum dominum Episcopum et dictos emptores, et adiectum est huic venditioni de communi omnium emprorum voluntate coram me Notario et testibus, qui quidem dominus Episcopus, aut aliquis pro dictis Guardiano et fratribus, siue etiam ipsi Guardianus et frates, minime teneantur, nec debeant in aliquo ipsis emptoribus dictas res et possessiones ab aliquo defendere vel discalumpniari; immo dicto emptores remiserunt ipsi domino Episcopo omne jus competens eis in dicta et pro dicta evictione seu defensione. Actum Tragurii in domo dicti Episcopi; presentibus his testibus ad hec; videlicet domino Jacobo Archidiacono, domino Gervasio Primicerio Tragurij, domino Jannicha Casiocti, domino Dujmo de Cegha, Donato Saladini, Nicola Jacobi, et Bertanno Marini.
Ego Siluester de Urso examinator manum meam mitto.
Et ego Bonaventura Petri ciuis Anconitanus, auctori tate domini Pape Notarius, et nunc Notarius Communis Tragurii, his omnibus interfui, et rogatus a dicto domino Episcopo, et a dictis Guardiano et procuratoribus scripsi et publicaui ete.
(Farlati Illyricum Sacrum IV. köt. 347. 1.)