Clemens Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri ... Episcopo Traguriensi salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum ... Prioris et fratrum Ordinis Predictorum Spalatensium fuit propositum coram nobis, quod Nicolaus Albertini ciuis Tragurii quendam fundum suum situm in civitate Tragurii, et jus patronatus, quod habebat in capella constitua in codem fundo, que nulli fuerat in beneficium assignata, queque nullos habebat redditus, eis contulit intuitu pietatis; et felicis quoque recordationis Urbanus Papa predecessor noster eidem Priori et fratribus capellam ipsam pro habitatione ipsorum, et quod iuxta eam in eodem fundo possint construere domos et officinas suis usibus opportunas, de gratia speciali concessit. Verum cum dicti Prior et fratres vellent iuxta concessionem huiusmodi predecessoris nostri domos et officinas construere in eis, super hoc te opponens non permittis ipsos dictam capellam pacifice possidere proponens, quod postquam dictus ciuis huiusmodi jus patronatus ipsius Capelle Priori et fratribus donavit, isdem quibusdam aliis capellam donauerat supradictam. Quare prefati Prior et fratres nobis humiliter supplicarunt, ut cum huiusmodi donatio facta per se de dieta capella memoratis Priori ac fratribus, patronis ipsius inrequisitis, nullum robur obtincat firmitatis, providere super hoc paterna sollicitudine curaremus. Quocirca fraternitati tue per Apostolica scripta districte precipiendo mandamus, quatenus, si est ita, predictum Priorem et fratres permittas dictam capellam pacifice possidere, ac prope illam iuxta dictam concessionem predecessoris eiusdem, construere domos et officinas suis usibus opportunas. Alioquin venerabili fratri nostro ... Episcopo, et dilecto filio Archipresbytero Scardonensi damus nostris litteris in mandatis, ut a molestatione dictorum Prioris et fratrum super iis omnino te cessare, monitione premisea, auctoritate nostra appellatione remota previa ratione te compellant; non obstante si tibi a Sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possis per litteras Apostolicas, que de indulto huiusmodi plenam et expressam non fceerint mentionem. Datum Prusii V. idus Julij, Pontificatus nostri anno primo.
(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 349. 1.)