Rolandus Banus tocius Sclauonie omnibus tam presentibus quam futuris, presens scriptum inspecturis, salutem in vero salutari. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod cum inter Gurk, Jacobum, Mathay, Georgium Isip, et Iwnk, ac alios universos Blynenses ab una parte, Cellerarium Toplicensem et Huet Comitem eiusdem Ecclesie, super facto terre Vinodol et vineis in eadam terra existentibus materia questionis et disceptacio diucius fuissent ventilate coram nobis, et parcium contencioni finem debitum et silencium imponere voluissemus perpetuum iudicando et discernendo parcium voluntate in hunc modum: quod si Celleratius et Comes Huet prescripti, in Gora coram Preceptore eiusdem loci prestarent sacramentum super eo, quidquid incipiendo a Damasingeren usque ad terminos filii Stepkonis metas et terminos ipsius terre Vynodol iusto modo rambularent et ostenderent, nec aliquid extra rectas metas procedere presumerent, et secundum quod prestio sacramento ostenderent seu assignarent, iidem Blynenses deberent tolerar, et relinquerent ipsam terram Ecclesie predicte, sicut iidem Cellerarius et Huet Comes prestito sacramento assignarent coram pristaldo nostro et testimonio eorundum. Adveniente itaque ipso termino iidem Cellerarius et Comes Huet prestiterunt sacramentum ut debebant iuxta formam prenotatam. Iidem itaque Blynenses ipsam terram Vynodol predicte Ecclesie reliquerunt pacifice et irrevocabiliter sine alicuius contradiccione perpetuo possidendam, Wlkoay, Stephco et Iwan, filiis Wlk consensum prebentibus liberalem, prout in literis eiusdem commendatoriis nobis innotuit evidenter. Similiter vineas super eadem terra existentes, sicut Comes Herenk quem ad hoc parcium voluntate direxeramus deputandum recitavit, etin textu privilegij Jwnus Comitis Zagrabiensis vidimu contineri. Cuius quidem terre mete, sicut in literis ipsius commendatoriis, qui eandem terram una cum testimonio Capituli Zagrabiensis et homine nostro circuivit, vidimus contineri hoc ordine distinguntur: Prima meta est Damasingeren; inde vadit ad pirum umum; de piro vadit per viam usque ad duas metas terras; inde descendendo ducit ad fontem, qui vocatur Prelizin; inde ascendit superius et dimittit montem ad sinistra, et venit ad duas metas, ubi est magna via que venit de foro Episcopi; inde descendit ad duas metas ad pedem montis, qui vocatur Plerumuyza; inde ascendit ad duas metas, in una continetur castanea, et in reliqua quercus; inde per montem vadit ad alias duas metas ubi sunt due castanee; inde de quibus descendit ad unam magnam viam, Vratza wlgariter nominatam; inde descendit per montem ad duas metas, in una earumdem est quercus, in altera arbor iesscen Sclauonice nominatam; inde descendit ad rivulum, qui vocatur Smerdz; inde descendendo idem rivulus transit rivulum venientem de villa convicina ad caput piscine ubi est nuclearius et mete terree; inde ascendit in montem ad duas metas, in una est arbor, que vocatur graber, in alia oscurusa siccata; inde ascendit in montem versus meridiem per antiquam viam ad duas metas terreas, et descendit inter duas vineas, et ascendit ad caput rivuli, qui vocatur Mozlaunizia; inde descendit per eundem rivulum, et vadit ad locum ubi fuit pons Wlehe, et ibi sunt due mete terree; inde ascendit ad duas metas ubi sunt due castanee; inde ascendit cacumen montis ad duas metas terreas; inde vadit aliquantulum per montem, et descendit ad duas metas in una est quercus; inde descendit ad fontem Prozchak; inde descendit per cursum eiusdem fontis et ducit ad rivulum qui dicitur Sukhodol; inde ascendit ad montem ad duas metas, in una est arbor jescen, in altera quercus; inde ducit per montem descendendo ad fontem Descilo; inde per Globoky potok usque ad alium rivulum, ubi sunt due mete; inde ascendit per eundem rivulum usque ad salicem ubi sunt due mete terree; inde exit rivulum et ascendit ad duas metas; inde vadit ascendendo ad montem ubi sunt due mete, in una quercus, in alia bres; inde vadit per montem ad magnam viam, inde per montem, qui vocatur Ispraze, ubi sunt due mete; inde per viam ad locum ubi sunt fagus et quercus coniuneti, ibi dimittendo viam inferiorem vadit per viam superiorem ad duas quercus, ubi sunt due mete terree; inde exit et vadit aliquantulum ad sinistram ad unum monticulum ad duas quereus, ubi sunt due mete terree; inde vadit ad arborem que vocatur Sclavonice oscoruze; inde descendit ad duas quercus ubi sunt due mete; inde descendit ad rivulum Leskouez, ubi sunt due mete terree; inde per eundum rivulum vadit ad unam qurcum ubi est meta terrea; inde ad aliam quercum, ubi est meta terrea; inde ducit per eundem rivulum ubi via transit medium rivuli; inde modicum descendendo est meta ubi est una quercus. Ut igitur series prehabite rei robur perpetue firmitatis obtineat, nec per quempiam possit in irritum revocari vel eciam perturbari lapsu temporum, hoc scriptum contulimus nostri sigilli munimine roboratum. Datum in Petrina, in crastino Sancti Galli anno Domini MCCLXVI.
(Tkalcsics, Monum, historica Episc. Zagrabiensis I. köt 132. 1.)