Nos Dyonisius Comes de Polhana et de Peset notum facimus universis presens scriptum inspecturis: quod Reverendus pater et dominus M(atheus) dictus, Abbas de Toplica, corum nobis calumpniavit quasdam aquas, quas illi de Polhana sibi violenter usurpabant, quas illustrissimus dominus nostrer B(ela), Dei gracia Hungarie Rex, in perpetuam elemosinam contulerat Monasterio Toplicensi; pro qua re, cum utrique parti diem in Bichig prefixissemus, et ambe partes coram nobis astitissent, Slauec Judex de Polhana et iobagiones eiusdem terre confessi sunt, totum verum esse quitquid Abbas affiirmabat, et quod supradictas aquas, quas tenuit Ludegarius et Pribisla, videlicet Cesta, Tregla et Chrenicha, per aliquod tempus iniuste tenuissent, quas dicto Abbati pacifice reddiderunt et quiete; nisi quod Desinec Polprudi calumpniavit esse suam, Abbas autem e contrario respondit esse suam. Nos autem de consilio Communitatis Terre, dicto Desinec iudicium sacramenti taliter obtulimus et iudicavimus, quod ipse cum duodecim hominibus iurare deberet, quod calumpnia sua de supradicta agua veritatis tramitem non transit. Qui ad hoc cum peleretur jurare, non potuit, quum omnes illi qui cum eo iurare debuissent asseruerunt viva voce, sepedictam aquam non esse suam, immo pocius Abbatis, sicut superius est premissum. Et de his omnibus dedimus pristaldum nostrum nomine Jaxa, et alium pristaldum de Polhana nomine Nadevm. Et ut hoc robur et firmitas muniatur, his sigillum nostrum apposuimus cum sigillo venerabilis patris domini L(adislai) Tyniensis Episcopi et fratrum Predicatorum de Bihig. Datum anno Domini MCCLX sexto.
(Tkalcsics, Monum, hist. Episc. Zagrab. I. köt. 135. 1.)