(B)ela Dei gracia Hungarie, Dalmacia, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Comes Zochyd, Serefel et Ladizlaus, ac Desiderius, fideles nostri, filij Cunta ad nostram accedentes presenciam nobis humiliter supplicarunt, et instantissime a nobis ut eisdem in quadam terra Castri Zulgajauriensis, Buda vocata, que erat terra Bude castresis dicti Castri Zulgajauriensis, uacua et habitatoribus destituta, sita in Comitatu Castri Nytriensis, iuxta terram ipsorum Comitis Zochyd, Serefel, et eorundem fratrum Buda uocatam, et terram Cruciferorum de Manga ex altera, prouidere dignaremur. Verum quia non constabat nobis de qualitate et quantitate dicte terre, eandem inquisicioni Marc Comitis Zulgajauriensis et Capituli Nitriensis dilectorum et fidelium nostrorum commisimus. Qui nobis per suas litteras rescripserunt; dictam terram esse uacuam, et sufficientem usui unius aratri et dimidij, et esse terram Castri Zuglajauriensis, prout de jobagionibus eiusdem Castri et alijs vicinis scire ueracius potuerunt. Quam nos pro fidelitatibus et seruicijs dictorum Comitis Zochyd, Serefel, et suorum fratrum dedimus eisdem, donauimus et contulimus, ac ipsorum heredibus jure perpetuo et irreuocabiliter possidendam et habendam. Et mete ipsius terre, prout Capitulum Nytriense fideles nostri per suas litteras rescripserunt, hoc ordine distinguntur, videlicet: Prima meta ipsius terre incipit in riuo Boloua uocato uersus occidentalem plagam, et iuxta terram Cruciferorum cum metis continuis tendit uersus partem orientalem, et ibi in quodam fruteto tenet metam cum terra, que pertinet ad villam Touthsuk, et iuxta eandem terram vergit cum metis continuis declinans uersus septemtrionem, et ibi circa quandam uiam, que descendit de Sancto Vito, contiguatur terre ipsorum filiorum Cunta, et in eadem uia transit iuxta terram eorundem usque riuulum Bolova; et ibi terminantur. In cuius rei testimonium, ut huius nostre donacionis et collacionis series salua et inuiolabilis in perpetuum permaneat; presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Demetrij, Electi Ecclesie Albensis, aule nostre Vice Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M °CC°LX° octauo, Regni autem nostri anno tricesimo tercio.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király kettős pecsétjének töredéke vörös-sárga selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.