Capitulum Zagrabiensis Ecclesie omnibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam harum seric uolumus peruenire: quod constituti in nostra presencia ab una parte Junizlao filio Diminuk, Wratk filio Lubizlai, Jacou filio Lubech, Lubizlao filio Gordesa de Brachina, et ab altera Petro filio Rodofi de Knesapola; idem Junizlaus et ceteri de parte sua prenotati quandam particulam terre eorum site subtus Doluch, contiguam terre predicti Petri, confessi sunt se vendidisse predicto Petro, et per eum suis heredibus heredumque successoribus iure perpetuo possidendam pro quidecim pensis denariorum Zagrabiensium, quorum singule quinque pense marcam tunc temporis faciebant, quas se dixerunt ab eodem plenarie recepisse. Prima vero meta terre vendite, sicut partes nobis retulerunt, incipit ab oriente a metis terre Petri supradicti, que Kenesapola nuncupatur; inde procedit versus orientem iuxta terram Radoan, et ascendit paruum montem ad arborem hrazt; inde venit ad arborem nucis; inde descendit per paruam vallem siccam, et venit ad arborem brezt; inde procedit et venit ad arborem cherosna; iude transit riuulum vnum et ascendit paruum montem, vbi habet arborem pomi siluestris, sub qua est meta terrea; inde uertitur ad septemtrionem, et iuxta metas predictorum venditorum procedit et venit ad fontem quendam qui Grabrouch nuncupatur; inde in eodem fonte procedens per paruum spacium venit ad arborem pini; inde procedit ad locum qui dicitur Zlatina; inde iuxta metas Coztizlau filij Pribizlai, et per latus montis venit ad uirgultum quod hrazt dicitur; inde procedit supra et arborem nucis, et venit ad metas terre Petri supradicti. Astiterunt eciam commetanei terre uendite, scilicet Mark filius Marci Comitis, et Rodoan supradictus, qui pro se et omni generacione sua uendicionem factam consensu suo ratificantes vnanimiter approbarunt. In cuius rei testimonium presentes ad instanciam parcium contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum die dominica ante festum Beati Michaelis Archangeli anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo LX° octauo.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárnak Zágrábban lévő részében.)