Bela Dei gracia Dux tocius Sclauonie, Dalmacie et Croacie omnibus presens sriptum inspecturis salutem in vero salutari. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod cum relicta Pribizlai Comitis, nomine Lilium assistentibus sibi generis suis, Egidio videlicet filio Berizlai, Alexandro filio Cozme de genere Tyboldi, et Ivan filio Salamonis, traxisset coram nobis fideles nostros Capitulum videlicet Zagrabiensis Ecclesie in causam, impetendo eosdem super quatuor villis: Casna Superiori, Blagusa, Novo Predio vocatis et Insula cum portu in Zausa, quas dictum Capitulum, sicut iidem affirmabant, habuit a quinquaginta annis, tenuit pacifice et possedit. Tandem dicta relicta Pribizlai et generi sui, qui racione quarte, quam debitam suis uxoribus in didtis villis coram nobis vendicabant, propter bonum pacis hiusmodi forma composicionis inter eos et memoratum Capitulum ex nostra permissione intervenit; quod Capitulum Zagrabiensis Ecclesie pro eo, quod progenitores relicte Pribizlai Ecclesie fideliter serviverint et devote, et ab eadem Ecclesia enutriti fuerint et eciam educati, nulla iuris necessitate coacti, sed dumtaxat sola pietate ducti, et ut vexacionem redimere valeant, solverunt, numeraverunt et tradiderunt eidem relicte Pribizlai triginta quinque marcas, et suis generis prescriptis Egidio decem et octo marcas, Alexandro decem et octo marcas, et Ivan totidem marcas, quas iidem confessi sunt se recepisse et eciam plenarie habuisse. Renunciantes coram nobis pure et spontanee omni iuri, questioni seu accioni, quod vel que eisdem in dictis villis competebat vel competere videbatur contra Ecclesiam prenotatam. Obligaverunt insuper se Egidius et socii eiusdem nomine suo et nomine uxorum suarum ac heredum, pro qua quarta dictum Capitulum impetebant, quod tam ipsi quam heredes eorum heredumque successores contra omnes tam propinquos quam extraneos, si qui super quarta quam eorum uxoribus in memoratis villis seu terris deberi dicebant vel occacione earumdem moverent deinceps quocumque modo vel ingenio contra Capitulum antedictum questionem; iidem suis laboribus et expensis Ecclesiam Zagrabiensem indempnem reddre, ab omnibus impetitoribus defendere et expedire teneantur. Affuit eciam Mathei, filius Borch, nepos Kinciani filius filie sue nomine Anna, qui similiter habitis et numeratis viginti marcis ex parte Capituli supradicti racione quarte contingentis matrem suam, filiam scilicet Kinciani, quod nomine quarte in memoratis villis requirebat, cessit et renunciavit omni juri et accioni, quod vel que occasione quarte huiusmodi contra Ecclesiam Zagrabiensem eidem competere videbatur. Obligans se et heredes suos heredumque successores nomine matris sue, quod Ecclesiam Zagrabiensem super iure premisse quarte ab omnibus impetitoribus tam propinquis quam extraneis illesam et indempnem reddere, suisque laboribus et expensis expedire teneatur. Ut autem premissa composicio seu ordinacio robur perpetue firmitatis optineat, ad peticionem et instanciam partium presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum et actum Zagrabie, quinta feria proxima post octavas Epiphanie Domini anno gracie millesimo ducentesimo sexagesimo nono.
(Tkalcsics, Monum, histor. Episcopatus Zagrabiensis I. köt. 138. Lap.)