Philippus Dei et Apostolice Sedis gratia Ravennatensis Archiepiscopus, Apostolice Sedis Legatus, viro discreto Andree Gausono Canonico Paduano salutem in Domino. Admonet nos cura sollicitudinis commissi nobis officii, ut circa cunctas Ecclesias infra Legationis nostre terminos positas considerationis intuitum dirigamus; sed eo amplius circa magis nobilia membra Romane Ecclesie vigilare nos convenit, quo ab ipsis plus exigitur, cum eis noscatur probabiliter plus commissium. Cum igitur Ecclesia Ragusina vacante ad ipsius reigmen sis assumptus; nos volentes, ut ipsa Ecclesia, cum Metroplitana existat, tam in se, quam in subiectis sibi Ecclesiis non patiatur defectum, curam et administrationem ipsius Ecclesie tam in spiritualibus, quam in temporalibus, auctoritate qua fungimur, tenore presentium, intuitu et contemplatione Illustris et Magnifici viri domini Laurentii Teopoli incliti Ducis Venetiarum tibi fiducialiter duximus committendam; sperantes, ut, cum ad eandem Ecclesiam sis electus, eam maiori affectione diligas, et circa ipsius commoda ferventiori affectu te debeas exercere. Ad predictam eius curam et administrationem tibi committendam illa ratio nos inducit, quia ipsius Ecclesie Capitulum te duxit in suum Archiepiscopum concorditer eligendum. Tu ergo, tanquam vir prudens, ex nunc eandem curam administrationem suscipias, et omnia et singula in spiritualibus et temporalibus facias, que utilia credideris et videris expedire, ut preter retributionis Divine premium consequaris ab hominibus nomen bonum; contradictores monitione premissa per censuram ecclesiasticam compescendo. In cuius rei testimonium presentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari. Datum Ravenne II. kalendas Maii anno M °CC° sexagesimo nono, indictiono XII.
(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 111. 1.)