Nos Detricus Comes Zagrabiensis notum facimus quibus expedit universis: quod constitutis in nostra presencia ab una parte Endrech Terrestre Comite, et ab altera Zork, Descen, Crican, et Zoderin, filiis Zock, iidem filii Zock quandam particulam terre sub metis infrascriptis, de terra eorum hereditaria in Zepniche, confessi sunt se vendidisse Endrech Comiti supradicto, et per eum suis heredibus heredumque successoribus iure perpetuo possidendam, pro quindecim pensis denariorum Zagrabiensium, quorum singule quinque pense marcam tunc temporis faciebant, quas se dixerunt ab eodem plenarie recepisse. Astiterunt eciam commetanei terre vendite, scilicet Micula, Micus et Stephanus, filii Nicolai et consanguinei venditorum, scilicet Cherne, nepos Bulezod, Iwris, Georgius, Gozcina, Iwanech et Drugoyk, qui vendicionem factam consensu suo unanimiter ratificantes approbarunt. Cuius terre prima meta, sicut partes nobis retulerunt, incipit in arbore narfa iuxta ripam fluvii Zepniche, et in eodem fluvio Zepniche vadit superius et perveniet in locum, ubi duo fluvii Zepniche cadunt in unum, et ibi exit versus orientem ad metam terream, que est sub monte; abinde ascendit directe ad montem, et perveniet ad finem vinee Branizlai, iobagionis Petri Cantoris, inde ad metam terream; illinc declinat ad partem meridionalem, et per promontorium procedendo descendit ad metam terream, et ibi transit viam que dueit ad ecclesiam Sancti Petri per modicum spacium ad metam terream, hinc reducitur ad priorem metam, et ibi terminatur. Datum Zagrabie, feria quinta proxima post dominicam Letare, anno Domini MCCLXIX.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrab. I. köt. 140. 1.)