446. A budai káptalannak bizonyságlevele, hogy Martonvásárai Gergely fekvő birtokát a Sz. Mária szigetén lévő apáczazárdának hagyományozta. 1270.

A B C D

Omnibus in Christo pie uiuentibus Capitulum Budensis Ecclesie salutem in Domino sempiternam. Vniueristati uestre tenore presencium duximus declarandum, quod quidam Gregorius nomine de villa Mortunvasara in nostra personaliter constitutus presencia, confessus est; quod possessiones suas, videlicet totam terram suam Thordos uocatam metis et signis circumquaque distinctam, et vineas suas, ac omnia bona sua mobilia et immobilia, in quibus neminem cognatorum suorum aliquid iuris dicit habere, sororibus de Insula Sancte Marie pro remedio anime sue, eo quod heredum careret successione, reliquit et dimisit perhenniter possidenda. Ita tamen, quod quamdiu idem Gregorius et vxor sua viserint, de redditibus ipsarum suarum vtentur et fruentur pro arbitrio sue uoluntatis; et si alterum eorum mori contingat, alter qui superstes fuerit, eodem modo de redditibus ipsarum possessionum usque ad tempora vite sue perfruetur; si uero ipsum superstitem mori contingat, memorate possessiones in ius et dominium dictarum sororum, sicut prediximus, deuoluentur pleno iure possidende. In cuius rei memoriam prefato Gregorio instanter petente litteras presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Ambrosij Scolastici Budensis anno Domini M °CC° septuagesimo. Nicolao Cantore, Petro Custode, Bedeu Decano, Scela sacerdote, Damiano et Petro Magistris, ceterisque Canonicis existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, zöld selyemzsinóron függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárban.)