Vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Colomanus Prepositus et Capitulum Ecclesie Strigoniensis salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod cum iuxta continenciam litterarum priuilegialium Magnifici viri Comitis Pauli Judicis Curie domini nostri Regis Karoli, seriem concambij quarundam possessionum Somkuth, Rnsusna, item Wamus et Olsowpanith (et pertinenciarum) ad easdem spectancium in Comitatibus Borsodiensi existencium, demonstrancium et significancium stb. Nicolaus, Ladislaus, Johannes et Petrus filij Benedicti filij Detrici calui; Stephanus, Georgius, Dominicus et (Nicolaus) filij Dominici dicti Bubek, ac Jacobus filius eiusdem Nicolai Magistri nobiles de Chytnuk et de Pelsewch stb. in quindenis Pasce Domini coram nobis comparere stb. debuissent stb. (ezen alkalommal Somkút és Rususna fekvéséről kérdés támadván); quod quia predicte possessionis Somkuth et Rususna intra metas cuiusdam priuilegij gloriosi Principis domini Bele condam incliti Regis Hungarie aurea bulla consignati adiacerent stb. (ez a birtokszabályozásnál zsinórmértékűl vétetett.) Prefate autem mete in dicto priuilegio domini Bele Regis per eosdem filios Alexandri in presencia dicti Comitis Pauli Judicis Curie Regie, vt dixerunt, exhibite, ac eciam in priuilegio eiusdem Judicis Curie Regie, quod nos vidimus fide oculata, exinde confecto, quibus prescripte possessiones Somkuth et Rususna circumdantur, et ab alijs possessionibus separantur, contente, hoc ordine protenduntur: quod prima meta est Somkuth, per quam separatur a terra Zahy; deinde vadit ad quendam locum vbi sunt tres mete veteres de terra et lapidibus facte, et quarta noua, per quas speratur a terra Ezeren, et a terra Pleseuch in parte meridionali; deinde vadit ad partem orientelem per berch cuiusdam montis, qui vocatur Kukenfeketh, et per eundem berch vadit ad quandam arborem paruam nomine twlfa, et ibi est meta; et inde vadit ad metam de terra factam, in qua est arbor nomine twlfa; et inde vadit ad magnam arborem, que est twlfa, in qua est signum crucis factum; et inde vadit ad magnam arborem eiusdem nominis, in qua est similiter signum crucis; inde vadit ad magnam arborem twlfa nomine, que est in meta terrea; et inde vadit ad aliam arborem twlg, in qua est signum crucis; inde vadit ad quendam locum, vbi sunt due mete veteres de terra facte et tercia noua similiter terrea; inde vadit ad magnam arborem, que bykfa dicitur, habentem signum erucis; inde vadit per eundem berch ad verticem eiusdem silue Kukenfeketh prenotate, iuxta viam Berenche, que via est ad partem terre Rususna, et ibi est meta terrea, in qua est arbor magna twlfa (vocata); inde descendit ad vallem Zelusberuk, inde vadit ad arborem zylfa, super qua est signum crucis; inde vadit ad aliam arborem eiusdem nominis, in qua est signum crucis; deinde vadit ad arborem eiusdem nominis crucem habentem; deinda vadit ad duas arbores prope ad inuicem stantes signatas signo crucis; deinde vadit ad arborem twlfa similiter signatam; deinde vadit ad arborem eiusdem nominis signum crucis habentem; exinde descendendo ad rippam Zelusberuk, que Kara dicitur, et ibi est terrea meta, in qua est arbor magna, que dicitur gyrthaanfa; deinde descendit ad quandam aquam noimine Zynica, iuxta quam est arbor gyrthanfa; inde vadit super aqua — — — — potest cum sagitta — — — — — de aqua; et inde (inter)dictam aquam et alium fluuium nomine Rususna est vna meta terrea, in qua est ikrus egurfa (?), et ibi in — — — aliam arborem egurfa est signum crucis inter aquam Zynica et inter fluuium Rususna vadit ad aquilonem per quandam siluam nyrosligeth; deinde vadit ad arborem twlfa signum habentem; et inde vadit per medium eiusdem nyrosligeth ad montem, et in eodem nyrosligeth vadit ad arborem nyrfa nomine signatam; deinde vadit inter easdem aquas ad vnum berch iuxta viam Chytnuk, et ibi meta terrea, in qua est arbor parua twlfa in dextera parte illius vie; et inde vadit per eundem berch ad arborem signatum; et inde eundo prope villam Thapolcha est meta terrea, in qua est magna arbor twlfa; et inde descendendo ad villam predictam est magna arbor twlfanomine signum crucis habens; et adhuc propius vadit ad villam Thapolcha, et in dextera parte vnius vie est meta terrea, in qua est arbor twlfa parua; et inde incipit ire per eundem berch, et vadit ad montem, qui est supra villam Thapolcha, et ibi est meta terrea; et inde vadit ad vnam arborem twlg signatam; et inde vadit ad montem Guerbench, cunius montis pars sinistra est terra Rususna, et est ibi meta terrea; et inde vadit ad quandam arborem twlg signatam; inde vadit per berch eiusdem montis ad twlgfa, in qua est signum crucis, et inde ad aliam arborem twlg signatam; inde ad terciam arborem twlg; et inde ad quartam arborem similiter signum crucis habentem, ad quam prope est meta antiqua de terra, et alia noua similiter terrea, et ille mete sunt in inferiori parte Chytnuk, et iuxta illas signum crucis in magna arbore twlfa; diende potenditur ad arborem twlfa, in qua est signum crucis; et inde ad aliam arborem signatam; deinde vadit ad duas arbores prope ad inuicem stantes, que dicuntur twlg, signum crucis habentes; deinde vadit ad duas metas terreas, et prope illas in quadam arbore twlfa est signum crucis; et sinistra pars illius berch pertinet ad terram Rususna; et inde vadit ad duas arbores, que dicuntur twlfa, in quibus est signum crucis; et inde ad vnam magnam arborem twlfa signatum; et inde vadit supre Chytnuk, et ibi est terrea meta, in qua est arbor parua nomine twlfa harumycru (így); et inde vadit ad arborem twlg signatam; et inde vadit ad aliam arborem similem, inde ad trciam arborem eiusdem nominis signatam cruce; et deinde vadit supra villam Chytnuk, et ibi est vna meta terrea, in qua est arbor parua twlgfa, prope in duabus arboribus twlgfa est signum crucis; et inde ad aliam arborem similiter signatam; et inde ad aliam arborem twlg similiter ignatam; deinde ad terciam arborem similem et signatam; deinde vadit ad quartam arborem eiusdem nominis signatam; deinde vadit ad quintam arborem similem similiter signatam; deinde vadit ad quamdam lutosam aguam, que dicitur caput Guztetunpataka, et ibi est meta terrea, in qua est arbor magna nomine hasfa, et in eadem est signum crucis; inde vadit ad duas cruces, quarum vna est in hasfa, et altera in twlfa; et inde vadit ad vnam arborem twlg signum habentem; et inde vadit recte ad introitum vnius silue que dicitur feneuerdeu, et in tribus arboribus sunt tres cruces, et prope illas arbores est meta terrea, et de lapidibus facta, in qua est arbor magna twlfga signata; inde per eandem feneuerdeu vadit ad vallem per metas veteres, et nouas, et arbores signum crucis habentes; et de valle per vnum berch vadit ad montem Ruda per metas veteres et nouas, et arbores signo crucis signatas, cuius montis sinistra pars pertinet ad terram Rususna predictam; et inde vadit ad vnum lygeth, cuius pars pertinet ad Rususna; deinde vadit ad occidentem per magnam viam ad villam Petri filij Elye Toplica nomine per metas veteres ad vnam arborem bykfa nomine signum crucis habentem; deinde per metas supra quendam montem Veturnuk per quasdam metas separatur terra Rususna a quadam terra, que vocatur Polgla; et deinde procedendo reuertitur ad predictum locum Somkuth ad primam metam, et ibi trminatur stb. Anno Domince Incarnacionis M °CCC° tricesimo sexto.
(Az esztergomi káptalannak 1430-ki átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)