Stephanus Dei gracie Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad hoc Regibus mundi ex superna prouidencia gladius potestatis datus est, vt male meritos vlciscantur; illis vero, quos iusti vigor examinis dignos fauore Regio demonstrauit, ac fidelitatis seruicia acceptos reddiderunt, debeant iuxta merita respondere. Proinde ad uniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod dilectus et fidelis noster Ponych Banus de genere Myskouch Comes Zaladiensis a tenere iuuentutis sue indole primitiua, primo domino Regi karissimo patri nostro, ac demum nobis et Regno nostro grata et continuata fidelitate seruiuit indfesse, et 7fidelitatis sue laudabiles titulos operis exhibicione semper adeo solempniter demonstrauit, ut omnia opera eius ad instruccionem reformacionemque ceterorum deberent specialiter annotari: quia tamen omnia longum esset per singula recitare, quedam de gestis eius et fidelitatis seruicijs, vt. memorie posterorum commendentur, eorumque exemplodiscant ceteri fidelitatis operibus feruencius inherere, presentibus duximus annotanda. Primo enim, cum inopinata Tartarorum calamitas, prohdolor, pristine deuastacionis non inmemor, reliquias populi nostri in ore gladij consumere cupientes Regnum nostrum adire hostiliter voluissent, nos molem tanti negocij humeris ipsius Ponych Bani imponentes, misimus eum in legacione nostra ad Regem seu Imperatorem Tartarorum; vnde idem loco formidinis leticiam, meroris gaudium, et desperacionis spem incolis Regni nostri de sua uita conseruanda laudabiliter reportauit. Et cum quibusdam annis in prosperitate peractis homines Regni nostri metus quasi preteriti immemores fruerentur tranquillitate peroptata; ecce per incitacionem vicinorum nostrorum idem Tartari actus et animos habentes ad bellum preparatos, de eorum ad Regnum nostrum introitu nobis quasdam legaciones premiserunt, quibus auditis eundem Ponych Banum ad eosdem Tartaros transmisimus iterato; vbi virtutem virtutibus cumulando, manus illorum contra nos iam ad arma incitatas fidelitatis sue studio, et innate probitatis ingenio compescuit reuocando, reddendo in hoc tam nobis quam nostris hominibus quietis optate nutrimentum. Preterea cum dominius Rex, karissimus pater noster, illustris Rex Hungarie clare memorie, relegata pietate paterna, qua filij non compellendi, sed sunt pocius confouendi, quorundam Baronum infidelium incitacione ad fines Regni Hungarie vsqua ad locum, qui Feketeuhalm dicitur, nos transferre cohegisset, nobis in castro predicti montis inclusis, et per armatorum multitudinem coharctatis et vallatis; idem Ponych Banus cum quibusdam suis socijs, licet paucis, fortune casibus se committere non formidans, tam per potenciam quam per astuciam suam deuicit exercitum Baronum infidelium, quo ibidem vallati fueramus et obsessi, restaurando nobis fiduciam de Regni gubernaculo et uita conseruanda; et insuper exercitum 8Ernerij Bani ex missione predicti patris nostri contra nos venientem debellauit, adducendo nobis ipsum Ernerium Banum, dicti exercitus Capitaneum captiuatum. Item cum ijdem Barones infideles iniuriam iniurie cumulando induxissent, ymo pocius cohegissent dictum karissimum patrem nostrum contra nos exercitum conuocare: idem Ponych Banus in conflictu, quem in Ilsuazeg cum exercitu habuimus supradicto, virtutem exercuit laudabilem coram nostre Maiestatis oculis; ita vt per eius et aliorum fidelium nostrorum probitatem victor extitimus, recuperantes nobis clausis per hoc apercionem domine Regine consorti nostre karissime, tunc vna cum filio nostro Duce Ladizlao in captiuitate permanenti absolucionem, et alijs nobis adherentibus fiduciam apud nos permanendi. Porro cum Zuetizlaus Bulgarorum Imperator, karissimus gener noster, tunc nostre Maiestati oppositus terram nostram de Zeurino miserabiliter deuastasset, nos iniuriam nostram huiusmodi propulsantes, cum ad Bulgariam congregato exercitu venissemus, dictus Ponych Banus ibidem incepte fidelitatis ardore flagrans castrum Pleun Bulgarorum optinuit expugnando. Licet itaque pro tot et tantis seruiciorum meritis apud nos merito fuisset remuneracionum premijs attolendus; ad Regie tamen dignitatis gubernacula post Sanctos progenitores nostros illustres Reges Hungarie ex Diuina gracia sublimati, eidem Ponych Bano contulimus omnes possessiones et castra Nicolaj filij Comitis Arnoldi senioris inferius expressim annotatas, que propter euisdem Nicolay infidelitatem et actus infideles ad manus nostras fuerant deuolute; cum eciam iure sit proditum, quod male meriti egestate laborent, et labores inpiorum iusti edant. Nam cum post obitum predicti domini Regis karissimi patris nostri Albam venissemus Regali dyademate insigniri, dictus Nicolaus ad solempnitatem coronacionis nostre non accessit, ymo pocius ad castrum suum Pliske (Pölöske) Teutonicos nobis et Regno Hungarie ab antiquo capitales inimicos introduxit, detinendo contra nos ipsum castrum, et faciendo per eos de castro eodem occisiones pauperum, spoliaciones quoque plurimas, et deuastaciones non modicas exerceri. Nos vero, qui ex suscepti regiminis officio indempnitati seu conseruacioni incolarum 9Regni nostri tenemur inuigilare, cum huiusmodi maliciam dicti Nicolay voluissemus comprimere, Michaelem filium Aladar tunc Comitem Zaladiensem, propter eiusdem prouincie tuicionem ad Comitatum Zaladiensem dirigendo, idem Nicolaus filius Arnoldi et eius complices de castro eodem super eum irruentes, ipsum, et Mykem fratrem suum, non sine nostre Maiestatis iniuria miserabiliter occiderunt. Et licet idem Nicolaus propter tam manifestam infidelitatem suam et notorium nocumentum non tam possessionibus quam uita priuari debuisset; ad instanciam tamen venerabilis patris Ph. miseracione Diuina Sancte Strigoniensis Ecclesie Archiepiscopi, in cuius defensionis vmbraculum se postmodum transtulerat, vitam sibi ex misericordia reseruantes, omnes possessiones et castra sua ab ipso auferentes ipsi Ponych Bano, et per eum suis heredibus heredumque suorum imposterum successoribus contulimus, quemadmodum est premissum, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendas. Videlicet castrum Plyske, simul cum villa subiecta ipsi castro; item tres villas Burnuk vocatas; item villam Terpen, villam Forcosyulese, villam Scent Laduzlo, villam Clynk, villam Hetes cum libertinis existentibus in eadem, villam Bok simul cum terra Migfelde uocata; item villam Gunturfelde simul cum septem villis spectantibus ad eandem; nec non porcionem et ius, quam et quod idem Nicolaus habuit apud Monasterium de Hoholth, tam in terris videlicet, quam in alijs; item villam Ilmarfelde, vilam Zobozlou cum vinea et alijs vtilitatibus ad illam spectantibus, existentes in Zaladiensi Comitatu. Item castrum Purpach, simul cum villa Kuesd, ac porcione quam habuit in Nykch, cum omnibus illarum vtilitatibus, seruis videlicet et ancillis, mancipijs, libertinis, vineis, siluis, pratis, piscaturis et alijs vtilitatibus vniuersis; salua tamen percione Arnoldi filij Arnoldi iunioris, castro videlicet de Zturgo et eius pertinencijs et appendicijs omnibus, que ipsi Arnoldo, cum de huiusmodi infidelitatis nota excusauit eum etatis inperfeccio, pacifice remanserunt. Vt igitur hec nostra donacio pro tam multiplicibus et laudabilibus seruicijs facta robor optineat perpetue firmitatis; et nec nostris, nec successorum nostrorum temporibus retractari valeat aut in irritum reuocari; presentes dicto Ponych Bano, 10et per eum suis heredibus heredumque suorum inposterum successoribus concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas, Datum per manus Magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi aule nostre ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini MşCCş septuagesimo, quarto idus Decembris, Regni autem nostri anno primo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király kettős pecsétje zöld selyemzsinóron függ; a főmélt. herczeg Batthyány család levéltárában.)