Stephanus Dei gracia Colocensis et Bachiensis Archiepiscopus, Aule Regie Cancellarius vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod omnibus hospitibus nostris in villa Bana commorantibus hanc graciam duximus faciendam, quod ab omni collecta, que pro communi descensu in Rymoa-Zumbota fieri consueuit, siut penitus liberi et exempti, et nullus officialium nostrorum ipsos hospites nostros pro ipsa collecta presumat molestare. Ita tamen quod ips hospites nostri numerum jobagionum et mansionum nostrorum ob fidelitatem nobis debitam teneantur augmentare. Concessimus eciam, vt omnes cumulones, qui in ueteribus aurifodinis crescere consueuerunt, ipsi hospites nostri ac eorum successores colligere possint pacifice in perpetuum et quite, nec ipsos aliquis officialium nostrorum, aut eciam de custodibus siluarum nostrarum racione cumulonum predictorum presumat molestare, aut de cetero in aliquo inpedire. Vt igitur supradictis hospitibus nostris hec a nobis facta gracia inuolabiliter 35perseueret, litteras presentes eisdem concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini MşCCşLXXş.
(János kalocsa-bácsi érseknek 1278-iki megerősítő okmányából, mint alább; a budai kir. kamarai levéltárban.)