Nos Capitulum Ecclesie Strigoniensis significamus omnibus quibus expedierit presencium per tenorem, quod cum venerabilis pater W. Dei gracia Episcopus Nitriensis, a nobis per suas petiuisset litteras, ut tenorem cuiusdam priuilegij per nostros antecessores dati, quod idem dominus Episcopus nobis fecit exhiberi, rescribi faceremus; nos ipsum priuilegium sub antiquo et uero sigillo nostro nobis exhibitum, perspicacibus oculis diligenter intuentes, et ipsum non rasum, non cancellatum, nec in aliqua sui parte uiciatum esse inuenientes, tenorem eiusdem ad huiusmodi iustam peticionem dicti domini Episcopi de uerbo ad uerbum rescribi fecimus, anno Domini millesimo CCşLXXş, nono kalendas Nouembris. Qui quidem tenor talis est:
Nicolaus Prepositus stb. (következik III. Béla király 1183-ki adománylevele, az esztergami káptalan által 1226. átírva, mint Okmánytárunk XI. vagyis a harmadik folyam I. kötetében 47. és 198. ll.)
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét már lemállott; a budai kir. kamarai levéltárban.)